Verum sicut accepimus presentatis prefato episcopo et inquisitoribus litteris supradictis, et quibusdam dicentibus quod dicte littere fuerant a nobis subrepticie impetrate, pro eo videlicet quod aliqui ex dictis civibus ante tempus date litterarum ipsarum decesserant, reliqui vero ipso tempore in carcere permanebant, et sic predicta non potuerunt intimasse, et in prefato negotio huc usque procedere neglexerant. Nos itaque nolentes quod propter hoc justitia retardetur, discretioni vestre per apostolica mandamus, quatenus premissis non obstantibus, nec obstante etiam quod aliqui de predictis querelantibus non sint cives Albie, licet sint de diocesi Albie, nec si aliquem de predictis mori contingat, vel ante decessisset quam inquirere inchoaveritis vel inchoavissetis, vel post eorumdem mortem, in aliquo non obstante, tam de mortuis quam de vivis inquirere, et in eodem negotio procedere minime postponatis, juxta predictarum nostrarum tenorem litterarum. Quod si forsan vos filii inquisitores, his nolueritis, aut non potueritis, aut non curaveritis interesse, tu frater episcope, solus per te vel per alium seu alios in negotio eodem procedas, juxta litterarum continentiam earumdem.

VI.

Withdrawal of Security from Citizens of Albi.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXII. fol. 138.)

Joannes episcopus servus servorum Dei dilectis filiis inquisitoribus hæreticæ pravitatis in partibus Carcassonæ constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Ut commissum vobis negotium Catholicæ fidei autore Domino prosperetur in vestris manibus libenter apostolicæ sollicitudinis partes apponimus et quæque obstantia submovemus. Olim quidem felicis recordationis Clementi papæ quinto prædecessori nostro pro parte quorumdam hominum de partibus Carcassonæ suggesto quod inquisitores pravitatis hæreticæ illarum partium qui tunc erant et pro tempore fuerant multa illis gravamina et injurias irrogarunt, iniquos contra eos et alios illarum partium processus contra justitiam facientes, idem prædecessor hujusmodi suggestionibus aurem accommodans, bonæ memoriæ Petro episcopo Prænestinensi tunc tituli Sancti Vitalis et venerabili fratri nostro Berengario episcopo Tusculanensi, tunc tituli SS. Nerei et Achillei presbiteris cardinalibus qui partium illarum notitiam habebant et per partes illas transitum facere tunc habebant, suis dedit litteris in mandatis ut de præmissis suggestionibus et aliis incidentibus se plenius informarent, et nihilominus interim personis prosequentibus negotium memoratum de securitate idonea, pendente dicto negotio, auctoritate apostolica providerent nec permitterent eos per eosdem inquisitores aliquatenus molestari; præfati quoque cardinales hujusmodi commissionis prætextu Aymerico de Castro burgensi Carcassonæ et quibusdam aliis tunc negotium prosequentibus supradictum securitatem hujusmodi, pendente dicto negotio, apostolica auctoritate præstantes, illos sub sua protectione et sedis apostolica receperunt; quam receptionem idem prædecessor noster ratam habens et gratam mandavit illam inviolabiliter observari, eisdem inquisitoribus districtius inhibendo ne contra præfatum Aymericum et alios officii eorum prætextu procederent quoquomodo, donec præfatum negotium esset per sedem apostolicam terminatum et a sede ipsa aliud reciperent in mandatis. Quia vero præfati Aymericus et alii circa proposita et objecta per eos ulterius coram prædecessore præfato ac etiam coram nobis negotium ipsum prosequi neglexerunt et quasi negligunt, præfata protectione securi, nos nolentes sicut etiam non debemus propterea vestrum officium impediri, securitatem ipsam penitus revocantes discretioni vestræ per apostolica scripta mandamus quatinus contra eumdem Aymericum et alios in decreta vobis provincia, Deum et justitiam habendo præ oculis, procedentes, non obstantibus securitate prædicta et aliis securitatibus, protectionibus, confirmationibus, ordinationibus, et inhibitionibus quibuscumque dicti prædecessoris aut aliorum quorumlibet, juxta formam vobis traditam ac canonicas sanctiones et de peritorum consilio officii vestri debitum curetis exequi diligenter. Datum Avenione, tertio Kalendas Aprilis, pontificatus nostri anno secundo (30 Mart. 1318).

VII.

Exequatur of on Inquisitor for Champagne.
(Archives de l’Inquisition de Carcassonne.—Doat, XXXII. fol. 127.)

Philippus regis Franciæ primogenitus Dei gratia rex Navarræ, Campaniæ et Briæ comes palatinus dilectis et fidelibus suis universis baillivis, castellanis, vasallis, præpositis, communitatibus villarum et earum rectoribus, cæterisque communia officia gerentibus in nostris comitatibus Campaniæ et Briæ, ad quos præsentes litteræ pervenerint salutem et dilectionem. Tenore præsentium bovis districte præcipitiendo mandamus, quatenus dilecto fratri Guillelmo Altissiodorensi ordinis fratrum prædicatorum præsentium exhibitori domini Papæ inquisitori hæreticorum ac perfidorum Judæorum in regno Franciæ sine mora et qualibet difficultate plenarie obediatis, sicut vobis in citando, capiendo, detinendo, ad eos mittendo seu etiam ducendo et puniendo tam Christianos quam Judæos, quos idem frater inquisitor invenerit culpabiles contra statuta ecclesiæ et fidem Domini nostri Jesu Christi, ipsum nihilominus familiam et res ipsius custodientes et defendientes sicut nos et familiam et res nostras. In cujus rei testimonium præsentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum. Actum et datum Parisius, die Dominica in crastino Sancti Matthiæ apostoli, anno Domini MCC. octuagesimo quarto, mense Februarii (25 Feb. 1285).

VIII.

Sentence of Marguerite la Porete.
(Archives nationales de France.—J. 428, No. 15.)

In Christi nomine amen. Anno ejusdem MCCC decimo, indictione octava, die dominica post Ascensionem Domini (31 Maii), pontificatus beatissimi patris domini C. divina providentia Pape quinti anno quinto, in Gravia Parisius, facta ibidem congregatione sollempni, assistentibus mihi reverendo in Christo patre domino Parisiensi episcopo, magistris Johanne de Frogerio officiali Parisiensi, C. de Chenat, Johanne de Domnomartino, Xaverio de Charmoia, Stephano de Bercondicuria, fratribus Martino de Abbatisvilla bachalario in theologia, Nicolao de Avessiaco ordinis predicatorum, Johanne Marchandi preposito Parisiensi, G. de Choques et pluribus aliis ad hoc specialiter evocatis, presentibus etiam pluribus processionibus ville Parisius et populi multitudine copiosa, et me notario publico infrascripto, religiosus vir et honestus frater G. de Parisius, ordinis predicatorum, inquisitor heretice pravitatis in regno Francie auctoritate apostolica deputatus in scriptis tulit sententias infrascriptas sub hac forma: