III.

Supplication of the Church of Albi to the College of Cardinals (1304-5).
(Archives de l’Hôtel-de-ville d’Albi.—Doat, XXXIV. fol. 42.)

Illustrissimæ Dominationis Patribus venerabilibus Dominis Cardinalibus sacrosanctæ Romanæ ecclesiæ sacroque cœtui eorumdem. Capitulum et Canonici ecclesiæ Albiensis et Capitulum et Canonici ecclesiæ Sti. Salvii de Albia, Abbasque et monachi monasterii de Galliaco Albiensis diocesis, et alii religiosi quorum sigilla inferius sunt appensa, suarum sublimitatum imperiis subjectionem debitam et devotam. Juste pater supplicatur a filiis dum cernunt fluctus tumescere et undis insiliantibus ventis et flantibus ex adverso naufragium imminere formidant, præsertim dum necessarium exigente qualitate causaram salus non pateat aut auxilium aliunde. Verum nostra patria quantis sit exposita præcipitiis et ruinis propter quæstiones et dissensiones quibus ad invicem se collidunt patria et inquisitores hæreticæ pravitatis novit ille qui nihil ignorat, et adeo excrevit turbatio ut idem populus ad iracundian concitatus non videatur aliud anhelare nisi ut discriminibus se committens deducat in ore gladii, nedum quos sibi putat adversarios sed et alios, ac ad talia se convertat quæ non poterunt aliquatenus reparari. Vestræ igitur Paternitatis pedibus provoluti humiliter supplicanus ut circa præmissa sic salutifere et celeriter succurratis quod, præclusa via periculis et ruinis, patria restituatur paci debitæ et quieti. Constet enim vobis quod dictus populus et patria est catholica et fidelis, quantum nos humana fragilitas nosse sinit, et populus civitatis Albiæ et patriæ fidem catholicam corde credens ore profitetur eamdem ut sic perveniat ad salutem et bonis operibus astruit et confirmat.... Paternitatem vestram conservet altissimus ecclesiæ suæ sanctæ per tempora longiora. (Signed with seventeen seals.)

IV.

Bull of Clement V. in Favor of the Inquisition.
(Doat, XXXIV. fol. 112.)

Clemens episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Dudum venerabili fratri Petro episcopo Prenestino, tunc tituli Sancti Vitalis, et dilecto filio nostro Berengario titulo sanctorum Nerei et Achillei presbyteris cardinalibus, per nostros sub certa forma litteras duximus committendum ut ipsi circa negotium inquisitionis heretice pravitatis in partibus Carcassonensi, Albiensi et Cordue super certis articulis seu dependentibus ab eisdem diligenter inquireretur et nonnulla etiam ordinarent; qui auctoritate litterarum hujusmodi quadam cura dictum officium ordinasse noscuntur. Quia vero nostre intentionis non extitit nec existit ut occasione dicte commissionis seu alicujus mandati nostri super hiis Cardinalibus ipsis facti, Inquisitoribus pravitatia predicte inquirendi vel conjunctim vel divisim cum episcopo seu episcopis ordinariis, aut sine ipsis, prout eis licet secundum canonicas sanctiones facultas aliquatenus restringatur; Nos ordinationem per quam dicti Cardinales facultatem inquirendi per se divisim inquisitoribus ipsis restrinxisse dicuntur utpote intentioni nostre et juri contrariam, juribus carere decernimus et nullatenus observandam, ordinatione ipsorum Cardinalium circa ceteros alios articulos in omnibus et per omnia in suo robore duratura. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hec attemptare presumpserit, indignationem omnipot. Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Pictavis, secundo Idus Augusti, Pontificatus nostri anno tertio. (12 Aug. 1308.)

V.

Brief of Clement V. Concerning the Prisoners of Albi.[612]
(Doat, XXXIV. fol. 89.)

Venerabili fratri Geraldo episcopo Albiensi et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis in partibus Albiensibus. Dudum venerabili fratri nostro Bertrando tunc episcopo Albiensi et inquisitoribus dictis nostros direximus litteras in hec verba:

Clemens episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri Bertrando episcopo Albiensi et dilectis filiis inquisitoribus heretice pravitatis in partibus Albie, salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt nobis Isarnus Colli, P. Fransa, Jo. de Porta, Joannes Pays, Petrus de Raissaco, B. Casas, G. Salavert, G. de Landas, Isarnus de Cardalhaco, G. Borrelli, cives Albienses, quod ipsi olim de mandato venerabilis fratris B. Aniciensis, tunc Albiensis, episcopi et inquisitoris seu inquisitorum qui erant tunc in partibus illis, occasione criminis hereseos, fuerint carceri mancipati, et jam per octo annos et amplius, tam Albie quam Carcassone, diu carceris angustias sustulerunt, sicut adhuc sustinent, quamvis nulla super hoc facta fuerit condempnatio de eisdem; cum autem ex parte dictorum civium pluries fuerimus cum instantia requisiti, ut ad condempnationem vel absolutionem eorumdem, prout jus exigit faceremus procedi: Nos volentes quod circa illos vestri officii debitum exequamini, sicut decet, discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus apud Albiam tu frater episcope per te vel per alium seu alios idoneos, vos vero inquisitor vel inquisitores prefati, personaliter predictos cives ubicumque detineantur, adduci ad vestram, presentiam sub fida custodia facientes, in eodem negotio quibuscumque processibus factis seu inchoatis per venerabiles fratres Leonardum Albanensem, nunc Prenestinum tunc tituli S. Vitalis et Berengarium Tusculanum episcopum, tunc tituli sanctorum Nerei et Achillei, et dilectos filios nostros Johannem tituli sanctorum Marcellini et Petri presbyteros ac Richardum sancti Eustachii diaconum Cardinales, seu per dilectum filium Arnaldum abbatem Fontisfrigidi Cisterciensis ordinis, Narbonensis diocesis, nunc Sancte Romane Ecclesie Vicecancellarium seu alios quoscumque, commissionum vigore per nos vel per felicis recordationis Benedictum papam undecimum predecessorem nostrum super facto heresis dictos cives tangente factarum, ab subrogatione prefati abbatis et predicti Albiensis episcopi facta, nequaquam obstantibus, in eodem negotio solum Deum habentes pre oculis, ad inquirendum contra illos contra quos inquisitum non est, et contra illos etiam contra quos inquisitum extitit, sed non plene, diligenter ac plenarie secundum formam que consuevit in talibus observari, contra illos vero contra quos plenarie inquisitum est, et contra predictos alios cum plene fuerit inquisitum, ad sententiam ratione previa procedatis, et alias contra illos vestri officii debitum exequamini, prout fuerit rationis, communicato tamen processu prius et inquisitione predictis prefatis Prenestino et Tusculano episcopis, eorum consiliis inherentes; per hoc tamen quoad alios ordinationi facte dudum de mandato nostro, tam Carcassone quam Albie per dictos Prenest. et Tuscul. episcopos tunc, ut predicitur, presbyteros Cardin. ex commissione seu commissionibus tam per nos quam per predecessorem nostrum factis predictis quibuscumque aliis Cardinalibus, et processibus habitis per eosdem super facto hominum illorum de Albia et de diocesi Albiensi, contra quos per dictum Bernardum Aniciensem tunc Albiensem episcopum, et inquisitorem seu inquisitores predictos, condempnationis sententia lata fuit, nullatenus volumus prejudicium generari. Datum Avenione, sexto Idus Februarii pontificatus nostro anno V. (8 Feb. 1310).