[817] Epist. Henr. Card. Albanens. (Ludewig, Rei. Msctor. II. 441).

[818] Baluz. et Mansi III. 380.

[819] De filiis quoque sacerdotum, diaconorum, rusticorum, statuimus, ne cingulum militare aliquatenus assumant; et qui jam assumpserunt, per judicem provincias a militia pellantur.—Feudor. Lib. V. Tit. x.—Conf. Conr. Urspergens. ann. 1187.

[820] Statut. Synod. Odon. Tullens. cap. vi. (Hartzheim III. 456).

[821] Can. 7 Extra Lib. V. Tit. xxxviii.

[822] Ne vero facilitas veniæ incentivum tribuat delinquendi: statuimus, ut qui deprehensi fuerint incontinentiæ vitio laborare, prout magis aut minus peccaverint, puniantur secundum canonicas sanctiones, quas efficacius et districtius præcipimus observari, ut quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltem pœna a peccato cohibeat.

Si quis igitur hac de causa suspensus, divina celebrare præsumpserit, non solum ecclesiasticis beneficiis spolietur, verum etiam pro hac duplici culpa, perpetuo deponatur.

Prælati vero qui tales præsumpserint in suis iniquitatibus sustinere, maxime obtentu pecuniæ vel alterius commodi temporalis, pari subjaceant ultioni.

Qui autem secundum regionis suæ morem non abdicarunt copulam conjugalem, si lapsi fuerint, gravius puniantur, cum legitimo matrimonio possint uti.—Concil. Lateranens. IV. can. 14.

Ad abolendam pessimam, quæ in plerisque inolevit ecclesiis, corruptelam, firmiter prohibemus, ne canonicorum filii, maxime spurii, canonici fiant in sæcularibus ecclesiis, in quibus instituti sunt patres etc.—Ibid. can. 31.