Hæretici in Statu Mediolani non admittantur ab Inquisitoribus nisi sint ex Rhetis vel Helvetiis qui in eo habent commercium mercaturæ vigore Conventionum inter Regem Hispaniarum et ipsos factarum. Commercium litterarum inter Catholicos et Hæreticos non permittant nisi inter Confœderatos ratione mercaturæ. Mercium sarcinæ, vulgo Balle, si remanent Mediolani visitentur ab ipso Inquisitore an adsint libri Hæretici; si vero aliunde vehuntur fiat diligentia in loco ad quem ducuntur; si vero sint dolia librorum videatur ipsorum librorum lista, quæ si non exhibeatur non permittantur alio duci nisi visis libris et se intelligat Inquisitor Mediolani cum aliis Inquisitoribus civitatum ad quas deferuntur.—Inquisitori Mediolani 3 Julii, 1593.

Inquisitori Mediolani scriptum fuit ne permittat Ministros et Prædicantes Hæreticos accedere in hunc statum, sed quod alios Hæreticos Helvetios qui accedunt illuc pro Commercio observare faciat Capitulationes et alia ordinata cum declarationibus et moderationibus ultimo eis scriptis.—3 Decembris, 1599.

Decreti contro gl’ Eretici dimoranti in Venezia e suo Stato.

Nuntio Venetiarum scriptum fuit die duodecima Januarii, 1591, ut tractet cum Dominis Venetis quod nullo modo admitti debent in eorum Dominio Hæretici et Apostatæ a fide etiam conniventibus oculis.

Nuntio Venetiarum scriptum fuit die 23 Februarii, 1591 circa Hæreticos ultramontanos commorantes Venetiis in fundaco Germanorum habitum fuisse sermonem de prædictis cum Sanctissimo et ita concludit Epistola—

E perchè il ritenere ivi i nemici della Santa Fede ridonda in diservizio di Dio, e per esser quello un male contagiosissimo, bisogna che almeno in progresso di tempo causi grand’ infezione in quell’ Anime: ed il Commercio con quella nazione si puo conservare e continuare col mezzo d’altri mercanti Catolici e confidenti à cotesta Signoria, la Santità Sua ha ordinato che V. S. sempre le verra occasione, procuri colla sua prudenza e destrezza d’insinuare tutto ciò e metterlo in considerazione al Principe e a quei Signori acciocche si pensi di provedervi, e sua Santità ne deve parlare coll’ Ambasciatore.

IX.
Decree of Pius V, June 6, 1566.
(Bulario de la Orden de Santiago, Libro III, fol. 91.—Archivo historico nacional de Madrid).
(See p. 132).

Die Jovis sexta mensis Junii, 1566, Sanctissimus in Christo pater D. N. D. Pius divina providentia Pius Quintus, in Congregatione officii Sanctæ Ro. universalis Inquisitionis, in throno majestatis suæ sedens, unacum illustrissimis et reverendissimis dominis Dominis Cardinalibus Inquisitoribus Generalibus, statuit, decrevit, ordinavit et mandavit ut negotia fidei omnibus et singulis aliis præferantur, cum fides sit substantia et fundamentum Christianæ religionis. Idcirco omnibus et singulis almæ Urbis ejusque districtus Gubernatori, Senatori, Vicario, Cameræ Apostolicæ auditoribus quibuscunque, Legatis, Vicelegatis, Gubernatoribus Provinciarum et Terrarum suæ Sanctitati et Sanctæ Romanæ Ecclesiæ mediate vel immediate subjectarum ac eorum locatenentibus, officialibus, barissellis aliisque ministris, necnon aliis locorum ordinariis cæterisque magistratibus, officialibus ac cujusvis conditionis et status hominibus in omnibus et singulis terris, oppidis, civitatibus ac in tota Republica Christiana existentibus, sub excommunicationis latæ sententiæ ac indignationis suæ Sanctitatis aliisque arbitrio suæ Sanctitatis ac illustriss, et reverendiss. D. D. Cardinalium Inquisitorum Generalium imponendis et exequendis pœnis, ut eisdem Cardinalibus Inquisitoribus hujusmodi ac eorum præceptis et mandatis in quibuscunque officium sanctæ Inquisitionis hujusmodi concernentibus pareant et obediant. Reges vero, Duces, Comites, Barones et quosvis alios Principes sæculares in Dei nomine rogavit ut eisdem Cardinalibus Inquisitoribus eorumque officialibus faveant auxiliumque præbeant, a suis magnatibus subditis auxilium præberi faciant in negotiis ad dictum officium spectantibus, necnon carceratos quoscunque pro quibusvis delictis et debitis etiam atrocibus, apud dictum Inquisitionis officium quomodolibet delatos vel denunciatos, suspensa aliorum criminum inferiorum cognitione, ad eosdem Cardinales vel Inquisitionis carceres, ibidemque ad criminis hæresis totaliter cognitionem et expeditionem retinendos, postea ad eosdem officiales pro aliorum criminum cognitione remittendos, sine mora transmittant. Instante magnifico Domino Pedro Belo procuratore fiscali officii Sanctæ Romanæ Universalis Inquisitionis.

X.
S. Carlo Borromeo’s Memoranda for a Visitation.
(MSS. of the Ambrosian Library, Tomo V, F. 41 ed. 177, Parte Inferiore, No. 76).
(See p. 133).
Ricordo di alcune cose delle quali principalmente s’a da far diligente inquisitione

Se nella patria sono heretici, sospetti di heresia, ricettatori et fautori di heretici, scandalosi nel parlare et chi abusã le parole della Scrittura.