Memento scribere!

Cara Sophia,—Samuel Niger crebris aegrotationibus, quae agilitatem et aequum animum abstulere, obnoxius est; iis temporibus ad cellam descendit, et multas horas (ibi) manet.

Flores, ah crudelis pruina! parvo leti discrimine sunt. Cactus frigore ustus est, gerania vero adhuc vigent.

Conventus sociabiles hac hieme reinstituti fuere. Conveniunt (?) ad meum domum mense quarto vel quinto, ut tu hic esse possis. Matertera Sophia cum nobis remanet; quando urbem revertet non scio. Gravedine etiamnum, sed non tam aegre, laboramus.

Adolescentula E. White apud pagum paulisper moratur. Memento scribere intra duas hebdomedas.

Te valere desiderium est

Tui Matris,
C. Thoreaus.

P. S. Epistolam die solis proxima expectamus. (Amanuense, H. D. T.)

Barring a few slips, this is a good and lively piece of Latin, and noticeable for its thought as well as its learning and humor. The poets were evidently his favorites among Latin authors. Shall we attempt a free translation, such as Thoreau would give?

VERNACULAR VERSION.