“Adversus insigne donum naturae parentis et gratiae, calumniam veterem et majorum nostrorum judicio condemnatam excitat improbus litigator, et conquirens undique imperitiae suae solatia, sibi proficere sperat ad gloriam, si multos similes sui, id est si eos viderit imperitos; habet enim hoc proprium arrogantiae tumor, ut se commetiatur aliis, bona sua, si qua sunt, efferens, deprimens aliena; defectumque proximi, suum putet esse profectum. Omnibus autem recte sapientibus indubium est quod natura, clementissima parens omnium, et dispositissima moderatrix, inter caetera quae genuit animantia, hominem privilegio rationis extulit, et usu eloquii insignivit: id agens sedulitate officiosa, et lege dispositissima, ut homo qui gravedine faeculentioris naturae et molis corporeae tarditate premebatur et trahebatur ad ima, his quasi subvectus alis, ad alta ascendat, et ad obtinendum verae beatitudinis bravium, omnia alia felici compendio antecebat. Dum itaque naturam fecundat gratia, ratio rebus perspiciendis et examinandis invigilat; naturae sinus excutit, metitur fructus et efficaciam singulorum: et innatus omnibus amor boni, naturali urgente se appetitu, hoc, aut solum, aut prae caeteris sequitur, quod percipiendae beatitudini maxime videtur esse accommodum.”[263]

One perceives the effect of classical studies; yet the passage is good twelfth-century Latin, quite different from the compositions of the Carolingian epoch, those, for example, from the pen of Alcuin, who had studied the Classics like John, but unlike him had no personal style. One gains similar impressions from the diction of the Polycraticus, a lengthy, discursive work in which John surprises us with his classical equipment. Although containing many quoted passages, it is not made of extracts strung together; but reflects the sentiments or tells the opinions of ancient philosophers in the writer’s own way. The following shows John’s knowledge of early Greek philosophers, and is a fair example of his ordinary style:

“Alterum vero philosophorum genus est, quod Ionicum dicitur et a Graecis ulterioribus traxit originem. Horum princeps fuit Thales Milesius, unus illorum septem, qui dicti sunt sapientes. Iste cum rerum naturam scrutatus, inter caeteros emicuisset, maxime admirabilis exstitit, quod astrologiae numeris comprehensis, solis et lunae defectus praedicebat. Huic successit Anaximander ejus auditor, qui Anaximenem discipulum reliquit et successorem. Diogenes quoque ejusdem auditor exstitit, et Anaxagoras, qui omnium rerum quas videmus, effectorem divinum animum docuit. Ei successit auditor ejus Archelaüs, cujus discipulus Socrates fuisse perhibetur, magister Platonis, qui, teste Apuleio, prius Aristoteles dictus est, sed deinde a latitudine pectoris Plato, et in tantam eminentiam philosophiae, et vigore ingenii, et studii exercitio, et omnium morum venustate, eloquii quoque suavitate et copia subvectus est, ut quasi in throno sapientiae residens, praecepta quadam auctoritate visus est, tam antecessoribus quam successoribus philosophis, imperare. Et primus quidem Socrates universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes physicis, id est rebus naturalibus perscrutandis, maximam operam dederint.”[264]

These extracts from the writings of saints and scholars may be supplemented by two extracts from compositions of another class. The mediaeval chronicle has not a good reputation. Its credulity and uncritical spirit varied with the time and man. Little can be said in favour of its general form, which usually is stupidly chronological, or annalistic. The example of classical historical composition was lost on mediaeval annalists. Yet their work is not always dull; and, by the twelfth century, their diction had become as mediaeval as that of the theologian rhetoricians, although it rarely crystallizes to personal style by reason of the insignificance of the writers. A well-known work of this kind is the Gesta Dei per Francos, by Guibert of Nogent, who wrote his account of the First Crusade a few years after its turmoil had passed by. The following passage tells of proceedings upon the conclusion of Urban’s great crusading oration at the Council of Clermont in 1099:

“Peroraverat vir excellentissimus, et omnes qui se ituros voverant, beati Petri potestate absolvit, eadem, ipsa apostolica auctoritate firmavit, et signum satis conveniens hujus tam honestae professionis instituit, et veluti cingulum militiae, vel potius militaturis Deo passionis Dominicae stigma tradens, crucis figuram, ex cujuslibet materiae panni, tunicis, byrris et palliis iturorum, assui mandavit. Quod si quis, post hujus signi acceptionem, aut post evidentis voti pollicitationem ab ista benevolentia, prava poenitudine, aut aliquorum suorum affectione resileret, ut exlex perpetuo haberetur omnino praecepit, nisi resipisceret; idemque quod omiserat foede repeteret. Praeterea omnes illos atroci damnavit anathemate, qui eorum uxoribus, filiis, aut possessionibus, qui hoc Dei iter aggrederentur, per integrum triennii tempus, molestiam auderent inferre. Ad extremum, cuidam viro omnimodis laudibus efferendo, Podiensis urbis episcopo, cujus nomen doleo quia neque usquam reperi, nec audivi, curam super eadem expeditione regenda contulit, et vices suas ipsi, super Christiani populi quocunque venirent institutione, commisit. Unde et manus ei, more apostolorum, data pariter benedictione, imposuit. Quod ille quam sagaciter sit exsecutus, docet mirabilis operis tanti exitus.”[265]

This Frenchman Guibert is almost vivacious. A certain younger contemporary of his, of English birth, could construct his narrative quite as well. Ordericus Vitalis (d. 1142) is said to have been born at Wroxeter, though he spent most of his life as monk of St. Evroult in Normandy. There he wrote his Historia Ecclesiastica of Normandy and England. His account of the loss of the White Ship in 1120 tells the story:

“Thomas, filius Stephani, regem adiit, eique marcum auri offerens, ait: ‘Stephanus, Airardi filius, genitor meus fuit, et ipse in omni vita sua patri tuo in mari servivit. Nam illum, in sua puppe vectum, in Angliam conduxit, quando contra Haraldum pugnaturus, in Angliam perrexit. Hujusmodi autem officio usque ad mortem famulando ei placuit, et ab eo multis honoratus exeniis, inter contribules suos magnifice floruit. Hoc feudum, domine rex, a te requiro, et vas quod Candida-Navis appellatur, merito ad regalem famulatum optime instructum habeo.’ Cui rex ait: ‘Gratum habeo quod petis. Mihi quidem aptam navim elegi, quam non mutabo; sed filios meos, Guillelmum et Richardum, quos sicut me diligo, cum multa regni mei nobilitate, nunc tibi commendo.’

“His auditis, nautae gavisi sunt, filioque regis adulantes, vinum ab eo ad bibendum postulaverunt. At ille tres vini modios ipsis dari praecepit. Quibus acceptis, biberunt, sociisque abundanter propinaverunt, nimiumque potantes inebriati sunt. Jussu regis multi barones cum filiis suis puppim ascenderunt, et fere trecenti, ut opinor, in infausta nave fuerunt. Duo siquidem monachi Tironis, et Stephanus comes cum duobus militibus, Guillelmus quoque de Rolmara, et Rabellus Camerarius, Eduardus de Salesburia, et alii plures inde exierunt, quia nimiam multitudinem lascivae et pompaticae juventutis inesse conspicati sunt. Periti enim remiges quinquaginta ibi erant, et feroces epibatae, qui jam in navi sedes nacti turgebant, et suimet prae ebrietate immemores, vix aliquem reverenter agnoscebant. Heu! quamplures illorum mentes pia devotione erga Deum habebant vacuas

‘Qui maris immodicas moderatur et aeris iras.’

Unde sacerdotes, qui ad benedicendos illos illuc accesserant, aliosque ministros qui aquam benedictam deferebant, cum dedecore et cachinnis subsannantes abigerunt; sed paulo post derisionis suae ultionem receperunt.