VENERABILI VIRO PRÆCEPTORI SUO OLIM ET SEMPER COLENDISSIMO MAGISTRO MATHÆO HERBERT.

Quod vixi, Mathæe, dedit pater, hæc tamen olim
Vita fluat, nec erit fas meminisse datam.
Ultra curasti solers, perituraque mecum
Nomina post cineres das resonare meos.
Divide discipulum: brevis hæc et lubrica nostri
Pars vertat patri, posthuma vita tibi.


PRÆSTANTISSIMO VIRO THOMÆ POËLLO IN SUUM DE ELEMENTIS OPTICÆ LIBELLUM.[56]

Vivaces oculorum ignes et lumina dia
Fixit in angusto maximus orbe Deus;
Ille explorantes radios dedit, et vaga lustra
In quibus intuitus lexque, modusque latent.
Hos tacitos jactus, lususque, volubilis orbis
Pingis in exiguo, magne[57] Poëlle, libro,
Excursusque situsque ut Lynceus opticus, edis,
Quotque modis fallunt, quotque adhibenda fides.
Æmula Naturæ manus! et mens conscia cœli.
Ilia videre dedit, vestra videre docet.

FOOTNOTES:

[56] The version in Elementa Opticæ has Eximio viro, et amicorum longè optimo, T. P. in hunc suum de Elementis Opticæ libellum.

[57] El. Opt. has docte.