Prodiga divitias alimentaque mitia Tellus
Suggerit: atque epulas sine Cæde et Sanguine præbet.
Carne Feræ sedant jejunia; nec tamen Omnes.
Quippe Equus, et Pecudes, Armentaque gramine vivunt.
At quibus ingenium est immansuetumque ferumque—
Armeniæ Tigres, iracundique Leones,
Cumque Lupis Ursi—dapibus cum sanguine gaudent.
Heu quantum Scelus est—in viscera viscera condi,
Congestoque avidum pinguescere corpore corpus,
Alteriusque animantem animantis vivere leto!