Bull of Pope Urban V, “contra quæstores hospitalis Jerusalem in Anglia,” 1369:
“Urbanus . . . archiepiscopo Cant. ejusque suffraganeis, salutem. . . . Nuper dilectis filiis Johanne Sancti Dunstani West., Ricardo B. Mariæ Wolnoth, rectoribus, et Philippo de Braunton, ac Willelmo de Eya, perpetuis vicariis parochialibus ecclesiarum London. Exon. et Norwicen. dioec. ac nonnullis aliis rectoribus . . . nobis referentibus percepimus, quod quæstores priorum, præceptorum et confratrum domorum hospitalis S. Johannis Jerusalemitani in Anglia, de voluntate, conniventia, ratihabitione, seu mandato dictorum priorum . . . in pluribus contra juris et rationis metas impudenter excedunt. . . . nonnulli tamen quæstores priorum et confratrum prædictorum, gratia quæstus hujusmodi . . . ad rectorum et vicariorum hujusmodi ecclesias accedentes, et se ad prædicandum seu exponendum populo hujusmodi negotia quæstuaria offerentes, licet congrue et legitime requisiti, literas sedis apostolicæ vel dioecesani loci eisdem rectoribus seu vicariis sic requirentibus, ostendere seu exhibere penitus non curarunt neque curant; quin verius de voluntate, conniventia seu mandato de quibus prædicitur, denegarunt expresse contra constitutiones canonicas . . . prætendentes ipsos priores et fratres pro se et eorum quæstoribus in ea parte fore notorie privilegiatos, licet hoc neque notorium fuerit neque verum; et ut quadam astutia colorata ipsos rectores, et vicarios exhibitionem literarum hujusmodi sic petentes, acrius fatigent laboribus et expensis, ipsos eo quod exhibitionem literarum hujusmodi sic {442} deposcebant et deposcunt, tanquam injuriatores contra eorum privilegia manifestos, et quæstuum suorum impeditores proclamarunt et proclamant, ipsosque ea occasione coram eorum conservatoribus seu subconservatoribus ad loca diversa et quandoque valde remota fecerunt et faciunt ad judicium evocari, et per conservatores sive subconservatores hujusmodi contra eosdem processus indebitos fieri, eosque nonnunquam excommunicari, aggravari et denunciari licet de facto, ac alia eis gravamina quamplura inferri procurarunt et procurant, in ipsorum rectorum et vicariorum grave præjudicium et scandalum plurimorum: et insuper quæstores prædicti frequenter et potissime, quando satagunt alicui rectori seu vicario nocere, ad ipsius rectoris seu vicarii ecclesiam in aliquo die festo, præcipue quando populus solitus est offerre, accedunt, et ibidem quæstuare, seu nomina fratriæ seu fraternitatis suæ legere incipiunt et continuant usque ad talem illius diei festi horam, qua missa ibidem pro illo die convenienter non potest celebrari; sicque rectores et vicarios hujusmodi suis faciunt oblationibus, quæ eis in missis hujusmodi obveniunt, nequiter defraudari. Insuper in ecclesiis et locis ad eos seu dictum hospitale nullatenus pertinentibus, licet publice interdictis seu pollutis divina faciant etiam publice celebrari, et in eis pro eorum libito per se et alios sepeliunt corpora defunctorum; officium quoque seu negotium quæstuandi personis simplicibus et quasi illiteratis committunt, qui simplices aliis simplicibus erroneum præstantes ducatum, generaliter, ut de spiritualibus taceamus, in populo diffundunt errores.”
Wilkins, “Concilia,” London, 1737, vol. iii. p. 83.
Letter of Simon Sudbury, Archbishop of Canterbury, A.D. 1378:
“Simon, etc., dilecto filio commissario nostro Cantuar. generali, salutem, etc. Ad nostrum audientiam est perlatum, quod licet eleemosynarum quæstores, nisi apostolicas vel dioecesani episcopi literas exhibuerint, admitti non debeant, vel permitti indulgentias sibi concessas insinuare, et populo prædicare; nonnulli tamen quæstores, qui non sine multa temeritatis audacia, et deceptione multiplici animarum, ac elusione populi christiani, indulgentias remissionesque falsas et frivolas, et alia erronea . . . prædicant abusive, tam per vos, quam per official. archidiaconi nostri Cantuar. de diebus in dies indifferenter illicite admittuntur, nos, abusus hujusmodi omnimodo abolere volentes, vobis . . . inhibemus et per vos dicto officiali ac omnibus aliis nobis subditis . . . inhiberi volumus et mandamus ne quæstores hujusmodi absque nostris literis {443} sufficientibus in hac parte, ac vobis et ipsis liquere possit literas apostolicas quæstorum hujusmodi si quas habent, per nos examinatas primitus extitisse, admittatis ibidem de cætero vel admittant.”
Wilkins, “Concilia,” vol. iii. p. 131.
Bull of Pope Boniface IX, A.D. 1390:
“Ad audientiam nostram, non sine magna mentis displicentia fidedignorum quamplurimum relatio perduxit quod quidam religiosi diversorum etiam mendicantium ordinum et nonnulli clerici sæculares etiam in dignitatibus constituti, asserentes se a nobis aut a diversis legatis seu nuntiis sedis apostolicæ missos, et ad plura peragenda negotia diversas facultates habere per partes, in quibus es pro nobis et Ecclesia Romana thesaurarius deputatus, discurrunt, et veras vel prætensas, quas se habere dicunt, facultates fideli et simplici populo nunciant et irreverenter veris hujusmodi facultatibus abutentes, suas fimbrias, ut vel sic turpem et infamem quæstum faciant, impudenter dilatant, et non veras et prætensas facultates hujusmodi mendaciter simulant, cum etiam pro qualibet parva pecuniarum summula, non pœnitentes, sed mala conscientia satagentes iniquitati suæ, quoddam mentitæ absolutionis velamen prætendere, ab atrocibus delictis, nulla vera contritione, nullaque debita præcedenti forma (ut verbis illorum utamur) absolvant; male ablata, certa et incerta, nulla satisfactione prævia (quod omnibus sæculis absurdissimum est) remittant; castitatis, abstinentiæ, peregrinationis ultramarinæ, seu beatorum Petri et Pauli de urbe aut Jacobi in Compostella apostolorum, et alia quævis vota, levi compensatione commutent; de hæresi vel schismate nominatim aut incidenter condemnatos, absque eo quod in debita forma abjurent et quantum possunt debite satisfaciant, non tantum absolvant, sed in integrum restituant; cum illegitime genitis, ut ad ordines et beneficia promoveri possint, et intra gradus prohibitos copulatis aut copulandis dispensent, et eis qui ad partes infidelium absque sedis prædictæ licentia transfretarunt, vel merces prohibitas detulerunt, et etiam qui Romanæ aut aliarum ecclesiarum possessiones, jura, et bona occuparunt, excommunicationis et alias sententias et pœnas, et quævis interdicta relaxent, et indulgentiam quam felicis recordationis Urbanus Papa VI prædecessor noster, christifidelibus certas basilicas et ecclesias dictæ urbis instanti anno visitantibus concessit, et quæ in subsidium Terræ Sanctæ accedentibus conceduntur, quibusvis elargiri pro nihilo ducant, . . . et quæstum, quem exinde percipiunt, nomine cameræ apostolicæ se percipere asserant, et nullam de illo nihilominus rationem velle reddere videantur: Horret et merito indignatur animus, talia reminisci. . . . {444}
“Attendentes igitur quod nostra interest super tot tantisque malis de opportunis remediis salubriter providere, fraternitati tuæ de qua in iis et aliis specialem in domino fiduciam obtinemus, per apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus religiosis et clericis sæcularibus hujusmodi, ac eorum familiaribus, complicibus, et collegiis, et aliis, vocatis qui fuerint evocandi, summarie, simpliciter, et de plano, ac sine strepitu et figura judicii, etiam ex officio super præmissis, auctoritate nostra, inquiras diligentius veritatem, et eos ad reddendum tibi computum de receptis et reliqua consignandum, remota appellatione, compellas, et quos per inquisitionem hujusmodi excessisse, vel non verum aut non sufficiens seu ad id non habuisse mandatum inveneris, capias et tandiu sub fida custodia teneas carceribus mancipatos, donec id nobis intimaveris.”
Baronius’ “Annales ecclesiastici”; continuation by Raynaldus, ed. 1752, vol. vii. p. 525.