Opinion of the University of Oxford on Pardoners, A.D. 1414:
“Articulus tricesimus nonus; contra falsas prædicationes quæstorum.—Quia inverecundi quæstores turpissimos suos quæstus ad firmam emunt cum Simone, indulgentias vendunt cum Gyesi, et adquisita consumunt cum filio prodigo inhoneste, sed quod magis est detestabile, cum non sint in sacris ordinibus constituti, publice prædicant, ac false prætendunt quod absolvendi a pœna et a culpa tam superstites quam defunctos plenam habeant potestatem, cum aliis blasphemiis, quibus populum spoliant ac seducunt, et verisimiliter ad tartara secum trahunt, præstantes spem frivolam et audaciam ad peccandum. Abusus igitur hujusmodi sectæ pestiferæ ab ecclesiæ limitibus deleantur.”
Articuli concernentes reformationem universalis ecclesiæ, editi per universitatem Oxon. Wilkins, “Concilia,” vol. iii. p. 365.
Suppression of pardoners by the Council of Trent, A.D. 1562:
“Cum multa a diversis antea conciliis, tam Lateranensi ac Lugdunensi, quam Viennensi, adversus pravos eleemosynarum quæstorum abusus remedia tunc adhibita, posterioribus temporibus reddita fuerint inutilia, potiusque eorum malitia ita quotidie magno fidelium omnium scandalo et querela excrescere deprehendatur, ut de eorum emendatione nulla spes amplius relicta videatur, statuit ut posthac in quibuscumque christianæ religionis locis eorum nomen atque usus penitus aboleatur, nec ad officium hujusmodi exercendum {445} ullatenus admittantur; non obstantibus privilegiis, ecclesiis, monasteriis, hospitalibus, piis locis et quibusvis cujuscumque gradus, status et dignitatis personis, concessis, aut consuetudinibus etiam immemorabilibus. Indulgentias vero aut alias spirituales gratias, quibus non ideo christifideles decet privari, deinceps per ordinarios locorum, adhibitis duobus de capitulo, debitis temporibus populo publicandas esse decernit. Quibus etiam eleemosynas, atque oblata sibi charitatis subsidia, nulla prorsus mercede accepta, fideliter colligendi facultas datur, ut tamdem cœlestes hos Ecclesiæ thesauros, non ad quæstum sed ad pietatem exerceri, omnes vere intelligant.”
“Conciliorum generalium Ecclesiæ catholicæ, Pauli V Pont. Max. auctoritate editus.” Tomus iv, Rome, 1628, second paging, p. 261.
XVI (p. [344]) THE FIRST RECORDED CRUCIFIX IN ENGLAND SCULPTURED FROM LIFE
Thomas of Burton, Abbot of Meaux, near Beverley, writes: “Dictus autem Hugo abbas xvus crucifixum novum in choro conversorum fecit fabricari. Cujus quidem operarius nullam ejus formosam et notabilem proprietatem sculpebat nisi in feria sexta, in qua pane et aqua tantum jejunavit. Et hominem nudum coram se stantem prospexit, secundum cujus formosam imaginem crucifixum ipsum aptius decoraret. Per quem etiam crucifixum Omnipotens manifesta miracula fecerat incessanter. Unde tunc etiam putabatur quod, si mulieres ad dictum crucifixum accessum haberent, augmentaretur communis devotio, et in quam plurimum commodum nostri monasterii, redundaret. Super quo abbas Cistercii a nobis requisitus, suam licentiam nobis impertivit ut homines et mulieres honestæ accedere possent ad dictum crucifixum, dum tamen mulieres per claustrum et dormitorium seu alia officina intrare non permittantur. . . . Cujus quidem licentiæ prætextu, malo nostro, feminæ sæpius aggrediuntur dictum crucifixum, præcipue cum in eis frigescat devotio, dum illuc ut ecclesiam tantum introspiciant accesserint, et sumptus nostros augeant in hospitatione earundem.”
“Chronica monasterii de Melsa,” edited by E. A. Bond, 1866–68, vol. iii. p. 35, Rolls Series. {446}