PART I.
THE AURORA AND ITS CHARACTERS.
CHAPTER I.
THE AURORA AS KNOWN TO THE ANCIENTS.
Seneca’s ‘Quæstiones Naturales,’ Lib. I. c. xiv. Description of Auroræ.
In Seneca’s ‘Quæstiones Naturales,’ Lib. I. c. xiv., we find the following:—“Tempus est, alios quoque ignes percurrere, quorum diversæ figuræ sunt. Aliquando emicat stella, aliquando ardores sunt, aliquando fixi et hærentes, nonnunquam volubiles. Horum plura genera conspiciantur. Sunt Bothynoë[1], quum velut corona cingente introrsus igneus cœli recessus est similis effossæ in orbem speluncæ. Sunt Pithitæ[2], quum magnitudo vasti rotundique ignis dolio similis, vel fertur vel in uno loco flagrat. Sunt Chasmata[3], quum aliquod cœli spatium desedit, et flammam dehiscens, velut in abdito, ostentat. Colores quoque omnium horum plurimi sunt. Quidam ruboris acerrimi, quidam evanidæ ac levis flammæ, quidam candidæ lucis, quidam micantes, quidam æqualiter et sine eruptionibus aut radiis fulvi.
…
Seneca, c. xv.
C. xv. “Inter hæc ponas licet et quod frequenter in historiis legimus, cœlum ardere visum: cujus nonnunquam tam sublimis ardor est ut inter ipsa sidera videatur, nonnunquam tam humilis ut speciem longinqui incendii præbeat.
“Sub Tiberio Cæsare cohortes in auxilium Ostiensis coloniæ cucurrerunt, tanquam conflagrantis, quum cœli ardor fuisset per magnam partem noctis, parum lucidus crassi fumidique ignis.”