[268]

libram m. in una ampulla et pone in cineribus bene clausam et da lentum ignem per unam diem et postea invenies m. in aquam purissimam. ℞ m. congelatum cum odore saturni partes 3 de allumine jameno partes 2 de corticibus ovorum ʒ · 1 · et tere per diem 1 · et inbibe cum aceto fortissimo et ita fac 7 vicibus et solve et solvetur in aquam clarissimam et optimam pro lavandis dissolvens etiam omnia corpora calcinata in aquam. Hermes ergo alu (minis) ʒ · 3 · ydragor sublimati et ʒ sossile separate accipi (sic) et in aqua reduxi totamque in lapidem congelavi et cum isto es ad naturam lune reduxi. Ydragor et piron ana sublimatis fac redire in aquam et coagula confectio ista ex stagno lunam procreat. Pastor Saturnus dominus est yndorum et omnis voluntas populorum in illo est sicut ergo mollificatur acrem cerusam veneris et tantundem salis armoniaci et fac in viscere (?) redire aquam similiter in hac aqua Saturnum 7 · extingue et sic enim de facili colatur et purum in speciem aneron te invenisse letaberis. Recipe sulphurem vivum et ipsum cum leni igne funde et extingue in lixivio facto de calce viva et cineribus.

[269]


APPENDIX IV

Text in the author’s possession.—Ms. in 4to perg. saec. xvi. vel. xvii., red, black, and green ink.

Interpretacio et Instruccio pro Discipulis seu Amatoribus Artis Magice pro iis scilicet ad quorum manus post obitum meum libellus iste fortuito aliquando perventurus est.

Parvi licet Compendii libellus iste sit, magni tamen momenti esse eundem experieris. Nam scias velim, Curiose Lector, opus hoc in Arabica lingua conscriptum esse cuius ego per multos quidem annos possessor virtutis in eiusdem ob linguae insciciam ignarus semper permanseram; donec tandem auxilio Rabbi cuiusdam extraneam hanc linguam optime callentis ad genuinum verborum sensum, rerumque contentarum noticiam pervenissem. Quae autem exinde expertus et adeptus sum et tu experiri adipiscique poteris si vir constans et intrepidus sis moreve prescripto processeris. Ast cum spiritibus astutissimis et humano generi infensissimis tibi agendum est: Quare cum previa sane mentis deliberacione et cautela maxima procedas necesse est. Quod si vero rem rite tractaveris grandia et mirabilia perpetrare poteris. Reliqua te opus ipsum satis docebit. Unum hoc ultimatim te enixe adhortamus ut libellum istum optime custodias, ne in manus curiose juventutis seu ignorancium hominum incidat. Siquidem per eius lecturam, nisi more prescripto fiat, funestissime tragedie orirentur. Quare ipse autor in prima pagina admonet ut in silencio legatur. Nemo igitur quiscumque sit absque circulo clara et alto voce insertas Spirituum citaciones legere presumat nisi miserrimum sui detrimentum et interitum preceps ruere velit. Quapropter quicquid agis prudenter agas et respice Finem. Vale. Michael Scotus Prage in Bohemia pridie Id. Febr. Anno mcclv.

Sequitur interpretacio tocius operis.