In atramentis sufficit ut fundatur in ciato (? scyatho) super carbones et buliat quousque humiditas evaporet. Preparatio boracis est ut in testa super ignem modicum ponatur nam statim inflatur et siccatur cumque stringi ceperit tollatur nam infrigidata faciliter pulverisatur. Tunc pulverizata a massa cum modica porcine (? portione) asungia (? axungiae) donec sit sicut terra et teratur et amassetur cum ea media pars salis petrae et hoc totum sicut terra amassetur et erit tibi cerotum pretiosum corpora et spiritus terans. Sic autem boracis partem 1 · salis petrae partem 1 · ceruse partem 1 · ana de tribus addideris et
canellis factis de ferre (sic) et istud sulfur dicitur canelatum et est valde purum a superfluitatibus. Operatur autem aliquid de eo in arte al-chimie sed illud est valde purum. Verum est quia preparat artem (? martem) et dat ei colorem lune. Quidam autem accipiunt laminas eris et ponunt eas in igne et cum sunt bene rubee extinguunt eas in sulfure bene trito miscendo fortiter cum aliquo ligno. Postmodo accipiunt laminas illas et ponunt in igne et dimittunt purificari et cum volunt operari accipiunt et componunt eas secundum quod scis et intellexisti superius. Et quidam ponunt etiam de eo parum cum pulvere supradicto quando apponunt martem in panno et bene accidit eis quia sapienter agunt.
Album enim sulfur invenitur in hispania et portatur de insula que heble appellatur. Accipitur etiam pro nitro salso sed non equiparatur ei quoniam igne fugit sicut spiritus, ille autem stat et non solvitur ab igne sed funditur et tu audisti satis de eo in superioribus. Nec loquar de eo tibi amplius. Arsenici autem due sunt species. Una est crocei coloris et alia est rubei coloris. Croceum autem multum valet quia mulieres utuntur eo faciendo depilatorium et preparando facies earum a pilis. Quidam de sophistis accipiunt ʒ · 1· auri limati, libra 1· auripigmenti et terent ipsum fortiter et balneant ipsum cum urina et ponunt totum simul in sacculo corei et stringunt ipsum et dimittunt ita stare usque ad mensem et videtur aurum. De rubeo arsenico fit realgar. Ista sufficiant. Et sic est finis huius libri. Explicit liber dedali in arte alchimie.
miscueris ea fortiter cum eius oleo vel simpliciter capillorum vel ovorum donec sit sicut massa cere et massam illam bene siccaveris. Pro certo scias quod ceroneum istud ferrum et cristallum et quocumque volueris lapides calces ignis huius violentia remollit et resolvit in resolutione liquida omnia ingrediens et penetrans et ignea virtute dissolvens. Ceraton fit de oleis vel aquis rectificatis · 6 · per alembich. Fit autem spiritum ut aggerentur utrumque partes in eis ex multis fiat unum scilicet corpus fiat dissolubile hoc autem ex ceratione olei vel aque. Quia spiritus corpore vel corpus spiritibus ingredi non potest nisi oleo vel aqua duce videlicet cum quo ceratur. Ut enim temperatura ferrum affirmat sic cerato spiritus in corpore nec sine ceratione potest aliquod corpus plene rectificare. Agnoscitur autem res cerata hiis signis. Res cerata sine ulla fumi emissione velociter super laminam currit ignitam quod incerata minime agit. Fit autem ceracio cum oleo vel aqua rectificata hoc modo. ℞ rem quam cirari debet et pone in vase argenteo aureo vel stagneo et desuper pone de oleo preparata (sic) donec fundatur ut sagimen. Dum ita videris velociter ab igne remove et infrigidari permitte. Eo infrigidato prova ipsum super laminam et sic resolvitur super ipsam sicut cera ceratum est et si non reduc eam ad crucibulum et fac sicut predixi donec sic contingat.
Quomodo medicine debent solvi
Solutio cuiuslibet rei fit super lapidem vel in viscere (?) sub fimo seu in aqua tepida fumi resolvis melius aprobo fit ea de cā resolutio ut spiritus vel res in lapidibus possit coagulari nam spiritibus crudis nisi sint in lapidem constricti volueris operari non augmentum sed decrementum volueris incurrere nisi forte essent incalcinati vel cerati hanc scientiam (?) firmiter teneas.
℞ calcis testarum ovorum libre 5 · arsenici sublimati ʒ · 3 · Ag’ omnia fac redire in aquam cum alembich et super marmor productam confice quousque in similitudinem lactis redigas laminas eris x in hac aqua extingue vel intringa et cola sic enim ipsum durum et album in speciem meron te invenisse letaberis. M. cum sossile et nitro salso ana in aqua resolutis ac coagulatis es ad naturam lune reduxi.[339] ℞ vitrioli romani libra 1 · salis nitri libra 1 · salis armoniaci ʒ · 3 · hec omnia comisce in unum terendo et pone in curcubita cum alembico et quod distillaverit serva et pone cum m. crudo ita quod in ʒ aque fundatur super mediam