Sunt quidam spiritus qui ad ignem in fumum convertuntur et converti faciunt alias res, Sulphur et Arsenicum et ex illis est argentum vivum. De sulphure flavo. De sulphure croceo. De sulphure rubeo. De sulphure albo. De arsenico croceo. De arsenico rubeo. Sulphuris quatuor sunt species scilicet croceum flavum rubeum et album. Croceum est magis depuratum

[263]

et quod feculentum et terreum proice. In ista enim aqua apponantur lamine martis et dimittatur usque ad ix dies postea extrahe et operentur et fit cum eis luna secundum modum in igne quo modo tu pluries intellexisti. Calcandis utitur in veneris et non est eius utilitas multum in hac arte. Sed inveniuntur in eo lapides rubei qui valent multum in operatione alchimie mutando corpora planetarum. Secundum quod enim audivisti in libris cuiusdam philosophi ex calcadis vel calcatar extrahuntur lapides rubei vel tendentes ad rubedinem qui valent multum ad mutacionem metallorum naturalium transformando ea secundum quod oportet et dando ei colorem optimum. Et ego credo quod isti lapides sint de specie alluminis et si hoc esset non esset mirum si poterint perficere solem et dare ei colorem bonum. Unde sicut luna illuminatur ita metalla illuminari possunt. Verum est quod ista scientia scribi non potest nisi cum maximo studio et labore. Sed in quo tu magis debes studere est in igne et sublimationibus pulveribus et mundificare metalla secundum quod tu scivisti et intexisti superius.

Capitulum de Spiritibus Volantibus

20. Sunt autem quidam spiritus qui recedunt ab igne et in fumum convertuntur et faciunt convertere alias res sicut est sulphur arsenicum ex illis est argentum vivum. Sulphuris tres sunt species. Est enim sulphur croceum flavum et est album. Flavum autem est sicut extrahitur de vena et tunc non est purum. Purificatur enim sic quia ponitur tritum in patella ferrea et dissolvitur ab igne et cum dissolutum est tollatur et iterum ponatur in patella super ignem ut eo dissoluto ponitur in

[264]

et istud dicitur cannellatum quoniam in canellis terreis ad hec factis deicitur. Rubeum aportatur de India et valet a quibusdam sal indicum dicitur licet in veritate non sit cuius proprietas est venerem cum ana sui ydragor sublimati in obrizō solem transmutare.

Album portatur de hyspania de insula quadam que belle appellatur.[338] Recipitur etiam pro nitro salso sed non equiperatur ei quoniam ille funditur et fundere facit. Istud vero fugit ab igne. Arsenici tres sunt species scilicet croceum rubeum et album. Croceum cum teritur lucens apparet ut aurum foliatum quasi ut talcum. Rubeum non ita folliatur immo est in massam reductum minorem in se ignitatem continens quam primum. Album est aliquantulum crocei subalbique coloris et minoris igneitatis est quam reliqua duo. Istud de Turciae partibus apportatur reliqua vero duo de Armenia. Explicit quarta pars.

Incipit quinta de preparatione alluminum

In preparatione allumini sufficit ut solvatur in aqua vel in urina distillata et coletur per pannum et coaguletur.