Explicit secunda pars. Incipit tertia,
De Atramentis
Ratio autem atramentorum est secundum hunc modum. Atramentorum autem sunt multe species Colcotar Calcadis vitriolum nigrum capernum viridis Cuperose.[336]
Postea accipe pellem ericii et comburatur fortiter et tere omnia trituratione forte videbis quasi argentum et miscebis talem de alio pulvere cum isto et habebis urinam tapsi et distemperabis cum ea istem pulverem ponendo ipsum ad solem per 3 dies et totidem noctes ad rorem et miscendo ipsum semper quousque desiccatum fuerit. Postea accipe de sale nitro acro quartam partem et terciam de sale alcali et tantundem de sale allap et alluminis de pluma tantundem omnia terantur simul et usui serventur. Dico enim tibi et juro quod si tu scis legere librum istum et intelligere accipere sublimare mundificare constringere ignem facere et componere res secundum quod debent componi in veritate tu habebis lunam perfectam et solem perfectum ita quod cor tuum gaudebit in ea. Sed huic arti necessarium est studium vehemens ut scias et sic forte poteris scire artem istam. Ego quidem multum studui in ea atque sudavi an̄quā invenirem artem istam et id quod volebam et non potui pervenire ad hoc nisi cum magno studio et labore exercitando artem usque quod inveni in ea que volui. Et ita dico tibi fili h’mē ut non sis piger in probacione huius artis quia tibi dico veritatem. Si tu probaveris artem istam invenies in ea omne bonum quod erit utile omnibus hominibus.
15. Racio alluminum et de diversis ipsorum generibus. Racio autem alluminis et atramentorum secundum hunc modum. Atramentorum vero x sunt species scilicet Colcotar Calcandis Vitriolus et viride es. Ideo enim tinguntur et denigrantur. Calcari est nobilius et magnopere valet in operatione alchimie. Purificantur enim corpora ex eo mundificantur a superfluitatibus terreis ut meliorem recipiant formam et nobiliorem. Et fit secundum hunc modum. Accipe Calcatar libra 1 · et dissolve ipsa cum urina pueri virginis. Et quare dico cum urina pueri virginis quia est magis mundificata et penetrativa est et inveni quod maximus philosophus laudavit multum in suis operationibus et debet esse ad quantitatem trium librarum et facias eam bulire in vase vitreato usque ad consumationem tertie partis: Postea dimitte residere et quod clarum fuerit collige
Ex colcotar et calcadis secundum Platonem extrahuntur lapides rubei vel trahentes ad rubedinem qui loco salis indici possunt poni.
Vitriolum nigrum apportatur de Francia et idcirco dicitur terra francigena cum isto mulieres vulvam constringunt ut virgines appareant non est autem magne utilitatis in ista arte. Est autem utilis ad sublimandum ydragor cum vis facere sal naticum. Cipernum est crocei coloris mollitiem in se continens requiritur autem multum in arte ista secundum Archelaum. Viride dicitur vitriolum romanum loco etiam caperni potest poni sed nobilior est eo ut Hermes philosophus testatur in libro alluminum.[337] Atramentum nunquam pro alio ponitur. Sed cuperosum est album subazurii coloris fitque de superfluitate martis cum de minera extrahitur que quidem etiam locoalluminis romani recipiunt licet in veritate non sit idem. Explicit tertia pars.