[257]

17. Alumen autem de rocha non durat in igne sed siccatur et facit sicut borax de petra ex isto sophisticatur borax cum pinguedine calchatam et melle. Unde cum ponitur super ignem funditur alumen sicut et illud. De isto autem alumine nichil ad nos quoniam nullam facit utilitatem in arte ista et idcirco non curamus multum de eo loqui.

18. Aliud experimentum quod extractum fuit de libris quorundam philosophorum. Habeatur pro maximo secreto scilicet haninan camescia[330] qui summi fuerunt in arte alchimie et fuerunt de lamacha sarracenorum qui dixerunt ita nisi mars fuerit expoliatus a superfluitatibus suis non convertetur perfecte in lunam. Purgatur enim cum aqua virginum et aluminum secundum quod tu scivisti superius si tu intellexisti quod narratum est. Sed concordati sunt isti philosophi in hoc cum dixerunt. Si quis acceperit ʒ · 3· de nitro salso et adiunxeris ʒ · 2· de sale alkali et ʒ · 1· de sale armoniaco ista simul terantur et cum urina pueri virginis distemperantur ad quantitatem ʒ · viiii et de urina animalis qui tapsus dicitur ʒ · viiij. et ponatur totum in vase vitreato et sit vas lutatum luto sapientie circumcirca ita quod fumus non possit inde exire et accendatur ignis levis sub eo et dimittantur bulire valde plane a mane usque ad terciam vel a tercia usque ad nonam. Postea accipiatur et ponatur

[258]

[259]

in letamine pecudum et dimittatur ix dies. Postea accipiatur et discooperiatur. Si coagulatum fuerit bene erit sin autem non fuerit adhuc coagulatum in vase lutato reverteris adhuc in letamine pecudum et dimittatur ibi per 6 dies erit coagulatum si Deus voluerit. Tunc accipies vas et extrahes totum id de vase et teras illum diligenter trituratione bona. Postmodo accipe de pulvere isto ʒ · 1· et talem camphore et ʒ · 1· lapidis armenie et unam terre rubee et tantundem de alumine jameni et terantur omnia ista simul et cum opus fuerit accipe de pulvere isto. 1· de laminibus sublimatis ʒ · ix· accipiendo pannum lineum grossum et balneando ipsum cum aqua parum exprimendo ipsum et supra aspergendo istam pulverem. Postea spargendo eodem modo pulverem supradictum super laminas preparatas ponendo iterum laminas et pulverem desuper usque ad complementum. Et scire debes quod in fine debes plus ponere pulverem et stringendo istas laminas in panno isto fortiter ponendo eas in luteolo et postea in igne faciendo ignem circumcirca et sufflando fortiter cum manticello donec bene dissolutum fuerit. Tempore autem dissolutionis potest esse in duabus horis si bene meditaberis et in usu habueris omnia bene habeantur usu. Et scias quod tu debes magis ponere modum in dissolutione quam in alio quia per te ipsum debes dissolvere et videre quantum tempus habes dissolutionis et secundum quod tu videris in hora secundum hoc poteris comprehendere dissolutionem eius cum pulvere et aliquantulum plus ut non decipiaris quia si aliquantulum plus fuerit in igne quam tibi videatur erit operatio tua melior. Sed si nondum esset dissolutum tu discoperiens amitteres tuam operationem.

19. Aliud secretum in quo concordati sunt omnes sapientes qui aliquid cognoverunt de arte ista.[331] Et est secundum hunc modum. Accipe libra 1· sanguinis alicujus hominis rubei et sanguinem xi talparum et sex bufones ranam magnam habentem venenum et accipe libra· 11· succi anfodillorum et libra· 1· succi elebori albi extracti cum aceto quia aliter extrahi non potest. Ista ponantur omnia in una olla. Postmodo habeatur alia olla in duplo maior ea vel in triplo ita quod parva possit stare in ea et distet ab alia per x digitos et plus et ponatur parva bene lutata cum rebus supradictis in olla magna et ponantur carbones inter ollam magnam et parvam et accendatur ignis circumcirca et dimittantur ita semper faciendo ignem per dies duos postea extrahe ab olla et discoperi eam et videbis pulverem nigrum.

[260]

De Allumine Romano

Allumen romanum borbaci (? boraci) assimilatur acetositatem minimam in se continens de minera atramenti sive alluminis Jameni extrahitur cuius proprietas est per se solvere vel cum ana sui sulphuris albificati m. ad naturam lune transformare.