16. Racio autem alluminum est secundum hunc modum. Est enim allumen salsum et alumen de rocha et alumen de bolkar et alumen jameni et alumen scaiole et alumen de pluma. Sed nota quod alumen de pluma jameni sissi idem sunt secundum quod ego credo quia inveni in libris philosophi quod eadem est virtus jameni cum virtute de pluma et sissi et est eius virtus modo albatione et retinet colorem cum conjungitur. Si vero conjungitur cum re alba facit ipsam albam et si conjungitur cum re rubea facit rubedinem acquiri in ea. Sed quidam dicunt quod sint idem in genere sed diversi in specie. Et quod alia est species aluminis jameni alia scissi et alia de pluma. Dicotamen tibi in veritate quod una et eadem est operatio etsi diversificantur in omnibus. Et scias ipsum esse frigidum et siccum tamen nec dissolvitur ab igne nisi misceretur cum rebus humidis et cum illis dissolvitur et sicut illuminat pannos ita illuminat martem ut recipiat forma lune. Et quanto magis mars fuerit illuminatus et magis depuratus a superfluitatibus terreis et feculentis tanto efficitur ex eo melior operatio. Illuminat autem secundum quod ego dixi tibi multociens faciendo laminas ex marte et accipiendo etiam alumen de pluma ad quantitatem quam vis scilicet si mars fuerit ʒ · ix · aluminis debes accipere ʒ · 2 · et tere subtiliter et misce cum ʒ · 1 · salis armoniaci triti subtiliter et debes ponere libra 1, urina (sic) pueri virginis secundum quod ego dixi tibi multocies et bulire omnia simul in vase vitreato. Postea dimitte residere et cola quod clarum est accipe et quod feculentum proice et pone laminas illas in aqua illa et dimitte ita stare per 8 dies postmodo extrahi eas et exsicca et operare cum (sic) sicut scis et habebis nobilem operacionem si bene scivisti ea que processerunt. Non habeas hoc vile quia istud est secretum maximum et non obliviscaris pannum faū et pulverem ex nitro salso acro. Aliter enim non valeat operatio tua.
6. Dixerunt cuidam (sic) philosophi quod aqua ista preparat martem ut recipiat formam lune et consentiendum est eis. Scito enimvero quod preparatio eius est optima ad recipiendum formam bonam que est utilis omni creature.
allebrot rubeum appellatur eius proprietas est cum ana sui auripigmenti sublimatum rubei m. in solem transmutare. Quidam autem de philosophis scilicet Seno et Rogiel accipiebant de isto allumine rubeo et ja. et gut. et de roco sal armoniaci semine amborum arsenicorum sulphuris Tartari talci Cinabrii omnium ana ponebant super m. et ex ipso extrahebunt lunam pretiosam.
De allumine et marocco
Allumen de maroc est pulvis subrufus acetositatem parvam in se continens est autem mundificative et depurative nature.
De allumine zucharino
Allumen zucharinum est albissime nature acetositatem mordacem in se continens locoque alluminis jameni post poni (? potest poni).
De rocco
Allumen de rocco est in massa redactus acetositatem subtilem in se continens cum isto et pinguedine colcotar et melle sophisticatur borax.