v. buffones[334] et pone eos in aliquo vase unde non valeant exire postea accipe suci affodillorum vel ermodatilorum et eleboris albi extracti cum aceto quia aliter non poterit extrahi l · 2 · et pone in vase ubi sunt buffones et dimitte eos bibere per 9 dies vel quousque bene sint inflati tunc eos pone infra (sic) duas scutellas ad comburendum et cave ne spitare (sic) possint ne fumus exeat tunc pulverisa et ℞ de dicto pulvere ʒ · 1 · salis alebrot ʒ · 1 · et 5 salis armoniaci et salis alkali ana ʒ · 5 · omnia simul trita et in pastina et deinde exsicca usque nonies cum urina tassi vel gāgellis cum pulvere isto poteris facere mirabilia pulvis iste constringit m. et mutat ipsum in lunam purissimam et perfectam clarificat martem et mundificat eum a superfluitatibus terreis et feculentis et facit quod mars transmutatur in lunam mutatione perfecta. Si acceperis de pulvere isto ʒ · 1 · et 1 eris et miscueris cum eo secundum quod docet in igne ubi fuerit spiritus gaudebis super operationem eius quoniam exaltavit illum super omnes sales. Loco autem ipsius potest poni sal acrum. Item et afronitrum. Item et salsedo muidorum (?) dummodo per atramenta transeant. Item et salacrum dummodo per atramenta transeat ter. Dum vero sales hēb’ ad hoc separatos ad meron. Sal alkali Semen communis. Armoniacum allm̄s jam simul fac in aquam redire et duplum aquam quam spiritus deice et super marmor pone et congela et ista est p’a (? pura) ceraton propter quod vos omnes erratis credentes vos habere secundam nec primam habetis. Postea pone inter duas scutellas vel in vase vitreo quod melius est et claude os eius et dicoque per dimedium diem tunc extrahe et ablue salem et invenies ipsum in speciem ceruse sed et fixe sb’e (? sublimate) non timens ignem. Separatur enim hoc in calcinationem ut ubicumque spiritus calcinatus intromiseris sine dubio ex m. bonum opus habebis. Dealbat enim spiritus. Calcinat martem ad modum mercurii nec ultra vestigia albedinis amittit excepto sub experimento veneris. Sed si in aquam reduxeris et postmodo teraveris sub experimento noveris. Sed si in aquam reduxeris et postmodo teraveris sub experimento perfectissime durabit. Incalcinatio eorum in sole unde potest fieri ut Archelaus docuit. Ac tum unde potest fieri in aqua atramenti rubificati ac per se in aqua solutiones calcinationes melius est in vase vitreo quam in alio.
decem bufones tenentes venenum et fiant vive et ponantur in aliquo vase unde non valeant exire. Postea accipe anfodillos recentes et eleborum album in bona quantitate extrahe inde succum cum eis quantum pones (sic), pone succum in vase illo in quo sunt rane et dimitte eas bibere per ix dies. Tunc accipe eas et pone in olla rudi et luta eam luto sapientie et pone ipsam in furno ita ut animalia comburantur combustione sufficienti et extrahe inde ea et tere diligenter et cum opus fuerit de illo pulvere accipe ʒ · 1 · de sale alebrot ʒ · 1 · de sale alcali ʒ · 5 · de sale armoniaco tantundem et teras diligenter permiscendo cum ea urinam tassi et iterum exsicca et tere et hoc nonies fiat et de illo pulvere poteris facere mirabilia. Pulvis iste constringit m. mutat jovem in lunam et albificat martem clarificat eum et dat ei colorem bonum et clarum et mundat eum a superfluitatibus terreis et facit quod mars transmutatur in lunam. Mirabilis enim in suo effectu. Si vero accipies de pulvere isto ad quantitatem ʒ · 1 · et miscueris cum ere secundum quod docet et in igne fuerit. Sapientia et sit quantitas eris ʒ · viiij. gaudebis. Sal rubeum gummum rubeum terram armenie gerssam vel gerussam et pulverem bufonis equaliter et operati sunt valde in suis operibus. Habuerunt enim talem scientiam quam pauci noverunt et benedixit eam Deus omnipotens qui causa prima fuit omnium rerum. Dico tibi firmiter quod cum istis rebus omnia necessaria possunt acquiri. Idcirco tacuerunt onēs et verterunt se ad salem armoniacum nec dixerunt de eo quicquam aperte.
Explicit prima pars et Incipit secunda de alluminibus. Et primo de allumine Jammeno.
Allumen Jammeni triplex vocatur. Jammenum de pluma Scagloli. Aportatur autem de Spania.
Est autem frigide nature et sicce hoc bonitatis in se continens ut si jungatur cum re rubea facit ruborem acquirere in ea sicut alba albedine augmentare facit in ipsa. Sicut illuminat pannos ita illuminat martem ut recipiat formam lune ut enim lana illuminatur ita et metalla illuminantur.[335] Et quante magis mars fuerit illuminatus et depuratus a superfluitalibus a (? et) feculenciis terreis tanto efficiatur ex eo melior operatis. Illuminatur autem sic. Accipe urinam puerilem et per 7 dies in vase vitreo esse permitte vase obturato postea per alios 7 dies in vase transmuta distillando per nitrum semper sel’ postea bulli ipsum usque ad terciam sui partem et dispuma et distilla per filtrum bis vel ter postea pondera ipsum si est libra 1, adde ʒ · 11 · et 5 salis armoniaci separati ab atramento et ʒ · 8 · alluminis jammeni et bulli insimul et permitte requiescere clarum solummodo accipiendo et feculentum abjiciendo et in ista urina es calefactum et intus extinctum et per alios 9 dies in ipsam stare permitte et est optime illuminatus. Omnia etiam metalla in hac aqua taliter illuminare possis et abiliora erunt ad recipienda colorem. Dixerunt enim vnay et melchia philosophi quod ubi mars fuerit taliter illuminatus non convertetur perfecte in lunam. Consentiendum est eis quia philosophi fuerunt. Oro enim quod talis illuminatio metallorum valet et utilis est omni creature Dei.
De allumine rubeo
Allumen rubeum apportatur de buzea (? Bugia) depillatur autem ut allumen de pluma. Istud autem a quibusdam philosophis