discooperias ante quam fundatur quoniam perderis opus tuum. Sed quum liquatum fuerit deice super ipsum parum ydragor resolutum in aqua et coagula vel parum lapidis alcotar preparati sed melius est ydragon cum parum de predicto sale balneato cum aqua et deice in aqua et habebis bonam lunam.
℞ sal atincar libra 1. gutte rubee et pulvis talparum ana l. 1. ydragor ʒ · 1 · trita simul et impastrina cum urina soliata sel’ postea fac redire in aquam et coagula. De isto pulvere si posueris super m. bulliendo pulverem cum aqua dulci habebis de m. nobilem lunam.
De sale alebrot[333]
Sal allebrot album sali acro assimilatur in colore et longitudine fixionis autem et unctuositatis est fb’e locoque ipsius poni potest. Separatio autem eius ut asserant sapientes secundum hunc modum. ℞ ex eo l. i. vel gutte albe vel azuree que inveniuntur in allumine de pluma ʒ · 1 · sanguis hominis rubei ʒ · 3 · talchi mortificati ʒ · 1 · et 5 et parum sulphuris albi omnia simul trita et inpastina cum sanguine et sale et desicca ad solem. Et cum volueris operare utere eo spargendo super m. igne super accenso retinebit enim eum nec sinet volare et quantitas m. l. 5, et non plus et non moveatur ab igne usque ad magnum tempus postea in aquam proiciatur poterit enim optime malleari. Item accipe
discooperiatur donec bene dissolutum fuerit quia amitteres operacionem tuam. Eciam non peneteas in prolongacione ignis quoniam si ignis prolongatur aliquantulum magis ultra quam tibi videatur erit operacio tua multum melior. Sed ex abreviatione possit operacio tua destrui et in idem revertens quod prius fuerat. Stude autem inquantum potes ut videas sine discopercione magno ignis nec is quod est cruciolo albē (? albescere) videatur. Sed discooperiendo plane et si dissolutum fuerit ipsum prioce in aqua ut refrigescat. Et cum frigidum fuerit accipies in manu tua. Dico enim in veritate quod tu gaudebis de eo quia habebis lunam pretiosissimam in omni operacione.
12. Alia operacio que fit cum pulvere isto, Accipe m. et pone ipsum in luteollo in quo artifices infundunt argentum ad quantitatem quam vis et super pone de pulvere supradicto super m. cum tribus qº teis aq̃. miscendo cum digito leviter et pone ad ignem in furnello et suprapone carbones accensos in luteollo et fiat ignis mediocriter nec nimis magnus nec nimis parvus et non discooperiatur usque ad magnum tempus et postmodo proiciatur in aqua et habebis quod utile est et habebis illud bonum quod omnes sapientes desideraverunt.
13. Aliud similiter de pulvere isto adhuc expertum. Accipe ʒ · 1. de supradicto pulvere et pone ʒ · 5. ematicis in ʒ · 5. talci merabilis et diligenter teras et accipe ʒ · x. veneris et pone in panno lineo faciendo laminas de venere et spargendo pulverem super pannum et super laminas et sit pannus madefactus et stringendo totum simul et ponendo ipsum in luteollo in igne et cooperiendo ipsum carbonibus faciendo ignem nec nimis fortem nec nimis levem usque quo dissolutum fuerit et cum fuerit dissolutum proice ipsum in aquam. Habebis enim nobilem operacionem ad quam pauci devenerunt.
3. Operacio allebrot ut asserunt sapientes est secundum hunc modum. Accipe ex eo secundum quantitatem quam vis s. ʒ · 5 · et tere diligenter postea habeas sanguinem alicuius hominis rubei ad quantitatem ʒ · 3 · et comisce cum eo et degutta. Aut accipe ʒ · 5 · de talco parum sulfuris albi et tere omnia diligenter et incorpora cum sanguine et sale et dimitte siccari in furno vel ad solem, et cum exsiccatum fuerit teratur id totum in mortario lapideo subtiliter et cum opus fuerit utere eo spargendo super m. igne super accenso et sufflando cum manticello retinebit enim eum et non sinet eum volare. Sit quantitas m. librae 5 et non plus et non removeatur ab igne usque ad magnum tempus postea in aqua proiiciatur poterit hec enim optime malleari. Accipe