[248]

De Sale Agro

De sale agro in quo est virtus magna quam pauci sciunt et sapientes constringunt cum eo m. mundant cum eo corpora (?) et albificant ea sufficienti albedine et reddit ea clara et lucida. Et iste a quibusdam philosophis alibrot appellatur licet in veritate non sit idem et diversus quod sit frigidus et siccus quamvis videatur hoc esse contra naturam et de proprietate eius est constringere m. et omnes spiritus volantes et quanto magis studueris in eo tunc invenies eius albedinem ultra quam aliquis possit excogitare quia cum eo albificantur corpora et non cum alio deus novit. Et dixit magnus philosophus cum moriebatur filio suo O fili mi secretum tuum habeas in corde tuo nec dices alicui nec filio tuo nisi cum amplius non poteris retinere.

Desiderio desideraverunt philosophi sapientes scire veritatem huius salis. Sed pauci eam sciverunt et qui eam noverunt non dixerunt in libris suis veritatem eius secundum quod viderunt. Illinant enim martem et clarificat a superfluitatibus terreis et facit quod mars transmutatur in lunam hoc modo ℞ ex eo libra 1. gutte rubee que inveniuntur in allumine de pluma l · 1. pulvis talparum l · 1. sal armoniaci alkali arborum separatorum ʒ · 6. trita omnia simul nonies et impastina et exsicca cum urina illuminata.

Postea soliatī suttus et supras es in pecia madescam pone et cola et cave ne

[249]

fuerunt de sapientibus qui bene cognoscerent virtutem eius nisi magnus philosophus qui dixit in libris suis et est in eo id quod deest et ego temptavi et operacionem eius inveni maximam efficaciam in eo. Sed ponebam in duplo de pulvere nitri salsi.

2. Et postea est sal acrum et in eo est virtus maxima quam pauci sciunt invenitur enim in hispania et sapientes constringunt cum eo mercurium. Clarificat enim corpora munda et albificat ea albedine sufficienti. Mutat enim martem in lunam et defendit eum a superaciis et a superfluitatibus terreis et dat ei colorem bonum et clarum. Et iste a quibusdam philosophis sal alebrot vocatur et de quod scit et sint (?) generalius videatur hoc esse contra naturam et de proprietate eius est retinere omnes spiritus volantes et quanto magis studueris in eo tanto magis inveneris eius altitudinem ultra quod possit excogitari quia cum eo aluminantur (sic) vel albificantur corpora et non cum alio Deus novit. Et dixit magnus philosophus cum moriebatur O fili mi secretum tuum habeas in sinu tuo nec dicas filio tuo nisi cum eum amplius non poteris retinere quoniam in eo invenies secreta nature quam desiderio desideraverunt sapientes sed pauci intraverunt in eum et qui intraverunt operationem eius non dixerunt in suis libris secundum (? scilicet) quod viderant.

11. Aliud ad preparacionem martis. Accipe de sale alcali ʒ· x. et de sale armoniaco ʒ· 2. et tere subtiliter et distempera cum urina zāzel et cum casus ad libram 1. pone in aliquo vase terreo vitreato et luta cum luto sapientie et pone in furno mediocriter calido et dimitte a mane usque ad sero vel converso. postea extrahe de vase illo si coagulatum fuerit. Si non iterum ponatur in furno super vase optime lutato et cum coagulatum fuerit teras ipsum et misce cum 3 libris aque dulcis et dimitte residere in vase vitreo et quod clarum fuerit repone ipsam aquam (?) et quod feculentum fuerit t’i eum ejice. Postea accipe laminas factas ex marte factas tot quot possunt submergi in aqua ista et dimitte ibi per ix dies. Decimo autem die pone ad ignem et dimitte bulire per magnum tempus. Et ipsis laminibus extractis et exsiccatis in igne debes accipere pannum lineum novum et balneare ipsum aliquantulum et stringe intra manus et debes ponere laminas in panno isto p’ns pulvere supradicto asperso et ponendo laminas et spargendo pulverem usque ad finem et involvendo eas in tali panno. Accipe fortiter exstringendo et pone ipsum pannum cum laminibus in vase qui dicitur alludel ponendo ipsum in fornace et super sufflando cum manticello ac bonum ignem faciendo donec sit solutum. Et caveas quod non

[250]