14. Sal autem armoniacum est magne virtutis quoniam de stercoribus animalium scilicet camelorum pecudum et asinorum fit in hunc modum. In quibusdam partibus terre sarracenorum non habentes ligna etiam ex paupertate lignorum calefaciunt balneum cum stercoribus predictorum animalium et ille fumus resolutus ab eis condensatur in balnea et accipitur illa talis condensatio et teritur et bulitur cum urina puerorum tam diu quod coagulari incipit et post modum projicitur in peraside et colatur. Cum isto enim sale fit azurum optimum et fit in hunc modum. Accipe de sale armoniaco et tere ipsum diligenter et distempera cum urina pueri virginis ponendo ipsum in vase vitreo et sepiliendo ipsum in letamine pecudum per dies 3. Post modo habeas plagellas factas de argento et pone eas cum filo legatas ita quod non tangas urinam et lamine sint abrase et dimittantur per diem et noctem. Et cum autem fuerint denigrate iterum abradantur et iterum sepiliatur et quod habebis in laminibus a prima vice in antea erit azurum optimum et quanto plus durabunt tanto melius erit. Verum est quod alio modo fit azurum quia invenitur quedam vena terre juxta venam argenti illa terra optime teritur et distemperatur cum aqua calida et ponitur super linteum positum super aliquo vase et colatur subtiliter et quod grassum et feculentum cadit in vase proice quando autem fuerit purum vel juxta illud exsiccabitur et recondetur. Si

[246]

De Sale Nitro Salso

Sal nitrum est multiplex. Est enim nitrum qui est pulvis niger. Est etiam sal nitrum allexandrinum et Indicum sive rubeum salsum isti similiter in massa lata reducti funditur et findere facit.

Est etiam nitrum salsum de isto due sunt maneries folliatum ut talcum. Alter depillatur ut allumen de pluma in eo autem est salsedo cum punctuositate et magnus philosophus [dicit] quod si quis acceperit ex eo ʒ · 1 · et tantundem pulvis talparum et exsiccaverit cum urina tassi sive gāgelis convertet martem in lunam et constringet omnes spiritus volantes. Item tolle de predicto pulvere ʒ · 1 · et 5 et callaminare et trita simul et incorpora cum urina tassi vel gāgellis usque 9 cum isto pulvere super omnia metalla in solem obrigō laborare possis.

℞ Sossile rubificate ʒ · 1 · gutte rubee ʒ · 1 · et 5 pulvis talparum ʒ · 1 · et parum nitri salsi ac simul trita et incorpora cum aceto et pone cum aceto et pone super m. [mercurium] et habebis solem obrigō.

[247]

autem non fuerit bene purum terantur adhuc bene et ponantur in aqua calida et accipiatur · pix · cera et masticis et dissolvatur et ducatur ita cum manu per vas ubi est azurum et depurabit eum a superfluitatibus terreis et si vena fuerit bona azurium erit bonum. Si mala azurium erit malum.

9. Sal nitri est plurium specierum. Una species est salis nitri que apportatur de Alexandria et ille est vere sal nitrum cum illo vero lavant mulieres sarracenorum pannos lineos et faciunt eos albissimos ut nix, lavant etiam facies earum et corpora sua in balneis. Destruit enim pannum faciei lentiginis et albicat optima albedine. Non extendo sermonem meum in laudes eius quia non est magne utilitatis in hac arte nec etiam recipitur in ea quod sciatur. Alia species salis nitri que vere nitrum salsum appellatur et de eo sunt due maneries. Una quarum foliatur et altera filatur et depilatur sicut caro porcina macra et in ea est salsedo cum ponticitate. Dico enim tibi per Deum omnipotentem quod in eo est tanta virtus et utilitas quod pauci fuerunt de sapientes (sic) qui eam potuissent cognoscere quoniam in eo est secretum nature quod nullus stolidus et insipiens potest cognoscere. Sed qui sapiens est et discretus extractabit multum circa eum. Ille forte inveniet de quo cor suum gaudebit. Dixit enim hermes filius Gelbeo cum exaltatus fuerit sal nitrum salsum et acrum si in vinctum fuerit cum sale alcali erit operacio eius nobilior et magis utilis. Et dixit magnus philosophus qui multum doctus fuit in talibus quod si acceperis ex eo aliquem quantitatem et triveris eum fortiter et postea miscueris cum eo urinam tapsi et exsiccaveris ipsum et tuttueris eum fortiter usque septies et accipies tantum de pulvere cullaxe i. [e.] illius animalis que talpa vocatur quantum fuit pulvis salis nitri convertetur mars in lunam et venus in solem et constringet omnes spiritus volantes. Constringitur enim argentum vivum cum isto et non cum alio Deus scit et novit.

10. Pulvis autem culaxe debet fieri secundum hunc modum. Accipiantur enim ex eis 4 vel 6 secundum quod poteris invenire quia sub terra morantur et pones eas in testa terrea et luta ipsam luto sapientie ita quod fumus non exeat aliquo modo pone eam in furno bene calido et dimitte a mano usque ad sero vel a sero usque ad mane postea extrahe et pulveriza subtiliter et reconde et cum opus fuerit operare cum ea et scias firmiter quod pulvis iste valet plus quam aurum et est utilis et multum conveniens multis operacionibus et habeas eum valde carum quia pauci