8. Sal gema aportatur de Hispania. Sal autem commune convenientior est omnibus creaturis. Utuntur enim ex eo in condimentis mundat enim corpora et reddit ea clara propter hoc dedit eum omnipotens Deus in cognitionem ut per eum omnia corpora conservarentur in sanitate bona. Dedit enim bestiis cognoscere eum nedum hominibus. Condiuntur enim omnia animalia cum eo et dolcan̄tur (? deliciantur) pecudes in eo. Et scias si sal iste accipiatur in quantitate una et ponatur in sartagine et comburatur combustione forti quod iste sal appellatur tostus. Et cum inveneris in arte ista sal tostum accipias ex isto secundum quod volueris. Verum est quod non inveni ipsum congruum in hac arte nisi raro. Eius tamen receptō est valde utilis in talem quia fingitur cum aliis salibus ad purificationem martis in lunam et est peroptimus.
7. Sal autem alkali est nobilior omnibus salibus excepto sale tabor vel alebrot. Facit enim coagulare alias sales et iste sal alcali fit de herba quadam in partibus baldrach coagulat vitrum et facit ipsum clarum atque currentem (?) mundat corpora albificat a superfluitatibus terreis ultra modum. Sal autem alkali si adjungatur cum sale masse et terantur simul et ponantur cum x partibus aque dulcis et dimittantur bulire usque ad consumptionem quarti partis et ponatur in vase virtreo ut clarificetur et cum clarificatum fuerit suaviter coletur et quod purum erit in aliquo vase mittatur et quod tenerum est abiciatur et dimittatur usque quo coagulatum fuerit et non operabis cum eo nisi tritum dissolutus quoniam operacio eius esset inutilis et si admisceris cum eo aliquantulum salis armoniaci vel boeci vel alebrot erit operacio eius fortior et convenientior omnibus operationibus. Dixit enim Abymelech quod sal alkali erit nobilior omnibus salibus et convenientior in omnibus operationibus excepto sali tabor vel alebrot. Preterea quod fit ex vegetabilibus unde retinet naturam minere et vegitabilitatis. Unde solvit vitrum et facit ipsum coagulari et clarificat ipsum clarificatione bona.
4. De sale indico rubeo. Sal autem rubeum apportatur de India et id circo vocatur sal indicum. Habet enim fortem virtutem super venere rubificando ipsum et dando ei colorem bonum. Verum est quod hoc non facit per se sed cum adjutorio videlicet cum duabus partibus istius et 3 bus salis alebrot
quod hoc non facit per se solum sed cum tercia parte sui salis alebrot rubei et virtute pulveris talparum[332] et camfore et masticis et virtutis omnia simul terantur et cum urina taxy vel gāgelis usque 7 distemperetur et cum hoc pulvere venerem tinges martemque in lunam transmutat.
De armoniaco
Sal autem armoniacum est magne virtutis quoniam ex fumositate eq. ā (sic pro fimositate equorum) fit est autem multiplex naturale et fictitium. Naturale aliud album aliud rubeum. Album longus est super quem lamina velociter currit. Rubeum rotundum est et sale alebrot rubeo affiliatur velociter enim currit sine fumi emissione super laminam. Primus in lunam secundus in solem cum ana sui pulveris talparum super omnia metalla per optime laborat. Ficticium etiam secundum predictos modos diversificatur ad optinendam supradictam virtutem.
dissolvendo totum simul et addendo etiam huic terram armenie rubeam masticem et camforam ad quantitatem ʒ · 11, et salis armoniaci ʒ · 111. ista omnia simul misceantur et cum urina tapsi distemperentur et iterum exsiccentur hoc 7 in omnibus fiat. Pulvis iste stringit spiritus volantes albificat corpora et reddit clara et lucida et mutat martem in lunam mutatione perfecta et bona. Addit enim in tm̄ (? talem) rubificationem veneri quod mutat venus in solem.
5. Aliud quod est utile mulieribus multum et maxime dominabus. Accipe etiam de sale indico ʒ. 11. diligenter teratur et distemperatur cum urina pueri virginis et sit urina libra· 1· et ponatur in vase terreo in quo ponuntur rose et cum fit aqua rosa et supponatur alembicho et accendatur ignis sub eo et non multum fortis et cum videris fumum ascendere in cufa superius tunc facias ignem levem et quod inde exierit collige et in ampulla vitri reconde. Talis enim aqua vero ultra modum in pannis faciei et betiginibus adalbat sēd pigines destruit omnem maculam et si posueris in calaminas eris erit albior ad recipiendum colorem quam scis.