1. De natura salium et quot sunt. Sales autem sunt diversarum specierum est enim sal commune sal masse sal gemme sal rubeum sal nitrum sal alkali sal armoniacum sal elebrot album.
Primo de sale communi.
Sal autem commune convenientior est omnibus salibus scilicet marti. Dixit philosophus quod [si] quisquis ipsum prius ipsius separationem acceperit et quater per atramenta transire fecerit postea cum ana sui ydragor sublimati in aquam redire fecerit ac coagulati quod es [sic pro “aes”] cum ipso mirabiliter dealbabit et isto fit sal tostum quod tali modo fit. ℞ ex eo libram. 1. et pone in patellam ferream et combure sufficienter et iste est sal tostus.
Sal masse ponit qualiter sal in massam naturaliter redactus ut gemma Alexandrinus ungarricus Sardonicus et hermoni (?).
Sal autem alkali est nobilior omnibus salibus excepto sali alebrot facit autem coagulare alios sales. Iste autem sal fit de herba salsifera que juxta mare complicatis foliis invenitur, sive de allumine gattivo quod extrahitur de supradicta herba. Salem autem alkali prius ipsius meram separationem si quis ter per atramenta transire fecerit et eodem modo de communi masse armoniaco egerit ipsius quoque in unum redactis iterum per atramenta transire fecerit ac cum ana sui ydragor in aquam redire fecerit et coagulaverit quod convertet martem in lunam et constringet omnes spiritus volantes.
Iste autem sal inter reliquos sales retinet naturam vetetabilitatis et minere.
De sale rubeo
Dictis de salibus et eorum virtutibus sequitur de sale rubeo sive Indico. Dicitur autem Indicum eo quod apportatur de India est enim durissime odorifere nature rubedine quadam cum citrinitate participans. Habet autem fortem virtutem super venerem rubificandam et dando ei colorem bonum. Verum est