I have thought it best to print these parallel texts with as close adherence to the manuscript as is consistent with intelligibility, and they therefore appear in these pages with all the mistakes of the copyist.
[I have re-arranged the paragraphs of this treatise so as to fall opposite the corresponding parts of the Liber Luminis, but have numbered them according to their original order so that by following the numbers the book can be read in its own proper form.]
LIBER LUMINIS LUMINUM
Riccardian Library, Florence, L. III. 13, 119, p. 35 verso, middle of 2nd col.
Incipit liber luminis luminum translatus a magistro michahele scotto philosopho.
Cum rimarer et inquirerem secreta nature ex libris antiquorum philosophorum qui tractaverunt de natura salium alluminum et omnium corporum et spirituum minere pertinentium nullum inveni qui completam dixisset doctrinam. Quedam tamen utilia extraxi et ea secretis nature adiunxi procedo (?) quidem brevitati et addendo quae utilia sunt in hac arte que alkimia nuncupatur. In quo talia continentur Invencio (? Intencio) causa intentionis et utilitas. Invencio (? Intencio) eius est tractare de transformatione metallorum secundum quod hermes dixit parum enim desint marti quod non fiat luna non desint aliud nisi quod non fiat tanta decoctio in eo sicut luna. Et notum est quod sicut 7 sunt metalla ita 7 sunt planete et quodlibet metallum habet suum planetam. Dixerunt ergo philosophi quod aurum est filius solis Argentum filius lune Aes filius veneris Argentum vivum filius mercurii stagnum filius jovis Plumbum filius Saturni Ferrum filius martis. Causa intentionis est ut ex tali mutatione nobiliora fient metalla. Utilitas quod habita notitia huius libri qui lumen luminum appellatur transfigurari possit mars in lunam et venus in solem et constringere omnes spiritus volantes. Quorum quaedam sunt subtilia et quaedam volativa. Volant enim sicut sulphur et arsenicum et ex illis est etiam argentum vivum. Sed primo de salibus loquamur 2º de alluminibus 3º de atramentis, 4º de pulveribus. Salium autem sunt diversorum specierum scilicet Masse Alcali Rubeum Armoniacum Nitrum salsum Agrum Allebrot albo et communis.
LIBER DEDALI PHILOSOPHI
Riccardian Library, Florence, L. III. 13, 119, p. 195 verso and p. 196, recto.
Aristotle in the De Anima (i. 3) says that there was a legend of Daedalus which represented him as having given motion to a Venus of wood by filling it with mercury. This may have suggested the adoption of his name to the author who wrote this alchemical treatise.