"Cyprianus Januario, Maximo, Proculo, Victori, Modiano, Nemesiano, Nampulo, et Honorato, fratribus salutem. Cum maximo animi nostri gemitu et non sine lacrymis legimus litteras vestras, fratres carissimi, quas ad nos pro dilectionis vestræ sollicitudine de fratrum nostrorum et sororum captivitate fecistis. Quis enim non doleat in ejusmodi casibus, aut quis non dolorem fratris sui suum proprium computet cum loquatur apostolus Paulus et dicat: Si patitur unum membrum, compatiuntur et cætera membra: si lætatur membrum unum, collætantur et cætera membra. (1 ad Cor. xii. 26.) Et alio loco: Quis infirmatur, inquit, et non ego infirmor? (2 ad Cor. xi. 29.) Quare nunc et nobis captivitas fratrum nostra captivitas computanda est, et periclitantium dolor pro nostro dolore numerandus est, cum sit scilicet adunationis nostræ corpus unum, et non tantum dilectio sed et religio instigare nos debeat et confortare ad fratrum membra redimenda. Nam cum denuo apostolus Paulus dicat: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (1 ad Cor. iii. 16), etiamsi charitas nos minus adigeret ad opem fratribus ferendam, considerandum tamen hoc in loco fuit, Dei templum esse quæ capta sunt, nec pati nos longa cessatione et neglecto dolore debere, ut diu Dei templa captiva sint; sed quibus possumus viribus elaborare et velociter gerere ut Christum judicem et Dominum et Deum nostrum promereamur obsequiis nostris. Nam cum dicat Paulus apostolus, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (ad Gal. iii. 27,) in captivis fratribus nostrus contemplandus est Christus et redimendus de periculo captivitatis, qui nos de diaboli faucibus exuit, nunc ipse qui manet et habitat in nobis de barbarorum manibus exuatur, et redimatur nummaria quantitate qui nos cruce redemit et sanguine.
Quantus vero communis omnibus nobis mœror atque cruciatus est de periculo virginum quæ illic tenentur? pro quibus non tantum libertatis, sed et pudoris jactura plangenda est, nec tam vincula barbarorum quam lenonum et lupanarium stupra defienda sunt, ne membra Christo dicata et in æternum continentiæ honorum pudica virtute devota, insultantium libidine et contagione fœdentur? Quæ omnia istic secundum litteras vestras fraternitas nostra cogitans et dolenter examinans, prompte omnes et libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt.
Misimus autem sestertia centum millia nummorum, quæ istic in ecclesia cui de Domini indulgentia præsumus, cleri et plebis apud nos consistentis collatione, collecta sunt, quæ vos illic pro vestra diligentia dispensabitis.
Si tamen ad explorandam nostri anima charitatem, et examinandi nostri pectoris fidem tale aliquid acciderit, nolite cunctari nuntiare hæc nobis litteris vestris, pro certo habentes ecclesiam nostram et fraternitatem istic universam, ne hæc ultra fiant precibus orare, si facta fuerint, libenter et largiter subsidia præstare." (Epist. 60.)
Thus the zeal for the redemption of captives, a zeal which was exerted with so much ardor in later ages, had appeared in the earliest times of the Church; this zeal was founded on grand and sublime motives, which render this work in some measure divine, and secure to those who devote themselves to it an unfading crown. Important information on this subject will be found also in the works of St. Gregory. (V. lib. iii. ep. 16; lib. iv. ep. 17; lib. vi. ep. 35; lib. vii. ep. 26, 28, and 38; lib. ix. ep. 17.)
The property of the Church employed for the redemption of captives.