It is forbidden to change the slaves of the Church for other slaves, unless the exchange procured their liberty.
(Ex concilio apud Sylvanectum, anno 864.)
"Mancipia ecclesiastica, nisi ad libertatem non convenit commutari; videlicet ut mancipia, quæ pro ecclesiastico homine dabuntur, in ecclesiæ servitute permaneant, et ecclesiasticus homo, qui commutatur, fruatur perpetua libertate. Quod enim semel Deo consecratum est, ad humanos usus transferri non decet." (V. Decret. Greg. IX., l. iii. tit. 19, cap. 3.)
A Canon containing the same regulation as the preceding; and whence, moreover, it appears, that the faithful, for the salvation of their souls, were accustomed to offer their slaves to God and the Saints.
(Ex eodem, anno 864.)
"Injustum videtur et impium, ut mancipia, quæ fideles Deo et sanctis ejus pro remedio animæ suæ consecrarunt, cujuscumque muneris mancipio, vel commutationis commercio iterum in servitutem secularium redigantur, cum canonica auctoritas servos tantummodo permittat distrahi fugitives. Et ideo ecclesiarum rectores summopere caveant, ne eleemosyna unius, alterius peccatum fiat. Et est absurdum, ut ab ecclesiastica dignitate servus discedens, humanæ sit obnoxius servituti." (Ibid. cap. 4.)
Freedom shall be granted to slaves who wish to embrace the monastic state, yet without neglecting useful precautions to ascertain the reality of their vocation.
(Concilium Romanum sub S. Gregorio I., anno 597.)
"Multos de ecclesiastica seu sæculari familia, novimus ad omnipotentis Dei servitium festinare, ut ab humana servitute liberi in divino servitio valeant familiarius in monasteriis conversari, quos si passim dimittimus, omnibus fugiendi ecclesiastici juris dominium occasionem præbemus: si vero festinantes ad omnipotentis Dei servitium, incaute retinemus, illi invenimur negare quædam qui dedit omnia. Unde necesse est, ut quisquis ex juris ecclesiastici vel sæcularis militiæ servitute ad Dei servitium converti desiderat, probetur prius in laico habitu constitutus: et si mores ejus atque conversatio bona desiderio ejus testimonium ferunt, absque retractatione servire in monasterio omnipotenti Domino permittatur, ut ab humano servitio liber recedat, qui in divino obsequio districtiorem appetit servitutem." (S. Greg. epist. 44. lib. iv).