The abuse of ordaining slaves without the consent of their masters had spread; this abuse is checked.

(Ex epistolis Gelasii Papæ.)

"Ex antiquis regulis et novella synodali explanatione comprehensum est, personas obnoxias servituti, cingulo cœlestis militiæ non præcingi. Sed nescio utrum ignorantia an voluntate rapiamini, ita ut ex hac causa nullus pene Episcoporum videatur extorris. Ita enim nos frequens et plurimorum querela nos circumstrepit, ut ex hac parte nihil penitus putetur constitutum." (Distin. 54. c. 9.)

"Frequens equidem, et assidua nos querela, circumstrepit de his pontificibus, qui nec antiquas regulas nec decreta nostra noviter directa cogitantes, obnoxias possessionibus obligatasque personas, venientes ad clericalis officii cingulum non recusant." (Ibid. c. 10.)

"Actores siquidem filiæ nostræ illustris et magnificæ feminæ, Maximæ, petitorii nobis insinuatione conquesti sunt, Sylvestrum atque Candidum, originarios suos, contra constitutiones, quæ supradictæ sunt, et contradictione præeunte a Lucerino Pontifice diaconos ordinatos." (Ibid c. 11.)

"Generalis etiam querelæ vitanda præsumptio est, qua propemodum causantur universi, passim servos et originarios, dominorum jura, possessionumque fugientes, sub religiosæ conversationis obtentu, vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, conniventibus quippe præsulibus, indifferenter admitti. Quæ modis omnibus est amovenda pernicies, ne per Christiani nominis institutum aut aliena pervadi, aut publica videatur disciplina subverti." (Ibid. c. 12.)

The parish priests are allowed to choose some clerics from the slaves of the Church.

(Concilium Emeritense, anno 666.)

"Quidquid unanimiter digne disponitur in sancta Dei ecclesia, necessarium est ut a parochitanis presbyteris custoditum maneat. Sunt enim nonnulli, qui ecclesiarum suarum res ad plenitudinem habent, et sollicitudo illis nulla est habendi clericos, cum quibus omnipotenti Deo laudum debita persolvant officia. Proinde instituit hæc sancta synodus, ut omnes parochitani presbyteri, juxta ut in rebus sibi a Deo creditis sentiunt habere virtutem, de ecclesiæ suæ familia clericos sibi faciant; quos per bonam voluntatem ita nutriant, ut et officium sanctum digne paragant, et ad servitium suum aptos eos habeant. Hi etiam victum et vestitum dispensatione presbyteri merebuntur, et domino et presbytero suo, atque utilitati ecclesiæ fideles esse debent. Quod si inutiles apparuerint ut culpa patuerit, correptione disciplinæ feriantur; si quis presbyterorum hanc sententiam minime custodierit, et non adimpleverit, ab episcopo suo corrigatur: ut plenissime custodiat, quod digne jubetur." (Canon 18.)

It is prescribed to the Bishops to confer liberty on the slaves of the Church before they admit them into the clerical body.