"Nam fuit quoddam tempus cum in agris homines passim bestiarum more vagabantur, et sibi victu ferino vitam propagabant; nec ratione animi quidquam, sed pleraque viribus corporis administrabant. Nondum divinæ religionis, non humani officii ratio colebatur; nemo nuptias viderat legitimas, non certos quisquam inspexerat liberos; non jus æquabile quid utilitatis haberet, acceperat. Ita propter errorem atque inscitiam, cæca ac temeraria dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur, perniciosissimis satellitibus." (De Inv. 1.)

The same doctrine is to be found in Horace:

"Cum prorepserunt primis animalia terris,

Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro

Pugnabant armis, quæ post fabricaverat usus:

Donec verba, quibus voces sensusque notarent,

Nominaque invenere: dehinc absistere bello,

Oppida cœperunt munire et ponere leges,

Neu quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.