Note (e), p. 291.

Obedire autem superiori debitum est secundum divinum ordinem rebus inditum ut ostensum est. (2. 2. quest. 104, art. 2.)

Note (f), p. 291.

Respondeo dicendum quod fides Christi est justitiæ principium, et causa, secundum illud Rom. iii. "Justitia Dei per fidem Jesu Christi;" et ideo per fidem Christi non tollitur ordo justitiæ sed magis firmatur. Ordo autem justitiæ requirit, ut inferiores suis superioribus obediant: aliter enim non posset humanarum rerum status conservari. Et ideo per fidem Christi non excusantur fideles, quin principibus secularibus obedire teneantur. (2. 2. quest. 105, art. 6.)

Note (g), p. 291.

Certum est politicam potestatem a Deo esse a quo non nisi res bonæ et licitæ procedunt, et quod probat Aug. in toto fere 4 et 5 libr. de Civit. Dei. Nam sapientia Dei clamat, Proverb. viii.: Per me reges regnant; et infra: Per me principes imperant. Et Daniel ii.: Deus cœli regnum et imperium dedit tibi, &c.; et Daniel iv.: Cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fenum, ut bos comedes, et rore cœli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Bell. de Laicis, l. iii. c. 6.)

Note (h), p. 291.

Sed hic observanda sunt aliqua. Primo politicam potestatem in universum consideratam, non descendendo in particulari ad monarchiam, aristocratiam, vel democratiam immediate esse a solo Deo; nam consequitur necessario naturam hominis, proinde esse ab illo, qui fecit naturam hominis; præterea hæc potestas est de jure naturæ, non enim pendet ex consensu hominum, nam velint, nolint, debent regi ab aliquo, nisi velint perire humanum genus, quod est contra naturæ inclinationem. At jus naturæ est jus divinum, jure igitur divino introducta est gubernatio, et hoc videtur proprie velle Apostolus, cum dicit Rom. xiii: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. (Ib.)

Note (i), p. 292.