Secundo nota, hanc potestatem immediate esse tanquam in subjecto, in tota multitudine, nam hæc potestas est de jure divino. At jus divinum nulli homini particulari dedit hanc potestatem, ergo dedit multitudini; præterea sublato jure positivo, non est major ratio cur ex multis æqualibus unus potius, quam alius dominetur: igitur potestas totius est multitudinis. Denique humana societas debet esse perfecta respublica, ergo debet habere potestatem se ipsam conservandi, et proinde puniendi perturbatores pacis, &c. (Ib.)
Tertio nota, hanc potestatem transferri a multitudine in unum vel plures eodem jure naturæ: nam Respub. non potest per seipsam exercere hanc potestatem, ergo tenetur eam transferre in aliquem unum vel aliquos paucos; et hoc modo potestas principum in genere considerata, est etiam de jure naturæ, et divino; nec posset genus humanum, etiamsi totum simul conveniret, contrarium statuere, nimirum, ut nulli essent principes vel rectores. (Ib.)
Quarto nota, in particulari singulas species regiminis esse de jure gentium, non de jure naturæ; nam pendet a consensu multitudinis, constituere super se regem vel consules, vel alios magistratus, ut patet: et si causa legitima adsit, potest multitudo mutare regnum in aristocratiam, aut democratiam, et e contrario ut Romæ factum legimus.
Quinto nota, ex dictis sequi, hanc potestatem in particulari esse quidem a Deo, sed mediante consilio, et electione humana, ut alia omnia, quæ ad jus gentium pertinent, jus enim gentium est quasi conclusio deducta ex jure naturæ per humanum discursum. Ex quo colliguntur duæ differentiæ inter potestatem politicam, et ecclesiasticam: una ex parte subjecti, nam politica est in multitudine, ecclesiastica in uno homine tanquam in subjecto immediate; altera ex parte efficientis, quod politica universe considerata est de jure divino, in particulari considerata est de jure gentium; ecclesiastica omnibus modis est de jure divino, et immediate a Deo. (Ib.)
In hac re communis sententia videtur esse, hanc potestatem dari immediate a Deo ut auctore naturæ, ita ut homines quasi disponant materiam et efficiant subjectum capax hujus potestatis; Deus autem quasi tribuat formam dando hanc potestatem. Cita a Cajet. Covar. Victor. y Soto. (De Leg. l. iii. c. 3.)
Secundo sequitur ex edictis, potestatem civilem, quoties in uno homine, vel principe reperitur, legitimo, ac ordinario jure, a populo, et communitate manasse, vel proxime vel remote, nec posse aliter haberi, ut justa sit. (Ibid. cap. 4.)