Defensio Fidei Catholicæ et Apostolicæ adversus Anglicanæ sectæ errores, cum responsione ad apologiam pro juramento fidelitatis et præfationem monitoriam serenissimi Jacobi Angliæ Regis, Authore P. D. Francisco Suario Gratanensi, e Societate Jesu, Sacræ Theologiæ in celebri Conimbricensi Academia Primario Professore, ad serenissimos totius Christiani orbis Catholicos Reges ac Principes.
Lib. 3. De Primatu Summi Pontificis, cap. 2. Utrum Principatus politicus sit immediate a Deo, seu ex divina institutione.
..... In qua rex serenissimus non solum novo, et singulari modo opinatur, sed etiam acriter invehitur in Cardinalem Bellarminum, eo quod asseruerit, non regibus authoritatem a Deo immediate, perinde ac pontificibus esse concessam. Asserit ergo ipse, regem non a populo, sed immediate a Deo suam potestatem habere; suam vero sententiam quibusdam argumentis, et exemplis suadere conatur, quorum efficaciam in sequenti capite expendemus.
Sed quamquam controversia hæc ad fidei dogmata directe non pertineat (nihil enim ex divina Scriptura, aut Patrum traditione in illa definitum ostendi potest), nihilominus diligenter tractanda, et explicanda est. Tum quia potest esse occasio errandi in aliis dogmatibus; tum etiam quia prædicta regis sententia, prout ab ipso asseritur et intenditur, nova et singularis est, et ad exaggerandam temporalem potestatem, et spiritualem extenuandam videtur inventa. Tum denique quia sententiam illustrissimi Bellarmini antiquam, receptam, veram, ac necessariam esse censemus.
R. P. Hermanni Busembaum Societatis Jesu Theologia Moralis, nunc pluribus partibus aucta a R. P. D. Alphonso de Ligorio Rectore majore congregationis SS. Redemptoris; adjuncta in calce operis, præter indicem rerum, et verborum locupletissimum, perutili instructione ad praxim confessariorium Latine reddita.
Lib. 1, Tract. 2. De legibus, cap. 1. De natura, et obligatione legis. Dub. 2.
104. Certum est dari in hominibus potestatem ferendi leges; sed potestas hæc quoad leges civiles a natura nemini competit, nisi communitati hominum, et ab hac transfertur in unum, vel in plures, a quibus communitas regatur.