Theologia Christiana Dogmatico-Moralis Auctore P. F. Daniele Concina ordinis Prædicatorum. Editio novissima, tomus sextus, de Jure nat. et gent., &c. Romæ, 1768.

Lib. 1. De Jure natur. et gent., &c. Dissertatio 4, De leg. hum. C. 2.

Summæ potestatis originem a Deo communiter arcessunt scriptores omnes. Idque declaravit Salomon, Prov. viii. "Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt." Et profecto quemadmodum inferiores principes a summa majestate, ita summa majestas terrena a supremo Rege, Dominoque dominantium pendeat necesse est. Illud in disputationem vocant tum theologi, tum jurisconsulti, sit ne a Deo proxime, an tantum remote hæc potestas summa? Immediate a Deo haberi contendunt plures, quod ab hominibus neque conjunctim, neque sigillatim acceptis haberi possit. Omnes enim patres familias æquales sunt, solaque œconomica in propias familias potestate fruuntur. Ergo civilem politicamque potestatem, qua ipsi carent, conferre aliis nequeunt. Tum si potestas summa a communitate, tanquam a superiore, uni, aut pluribus collata esset, revocari ad nutum ejusdem communitatis posset; cum superior pro arbitrio retractare communicatam potestatem valeat; quod in magnum societatis detrimentum recideret.

Contra disputant alii, et quidem probabilius ac verius, advertentes omnem quidem potestatem a Deo esse; sed addunt, non transferri in particulares homines immediate, sed mediante societatis civilis consensu. Quod hæc potestas sit immediate, non in aliquo singulari, sed in tota hominum collectione, docet conceptis verbis S. Thomas 1. 2. qu. 90. art. 3 ad 2. et qu. 97. art. 3 ad 3 quem sequuntur Dominicus Soto, lib. 1. qu. 1. art. 3. Ledesma 2. Part. qu. 18. art. 3. Covarruvias in pract. cap. 1. Ratio evidens est: quia omnes homines nascuntur liberi, respectu civilis imperii; ergo nemo in alterum civili potestate potitur. Neque ergo in singulis, neque in aliquo determinato potestas hæc reperitur. Consequitur ergo in tota hominum collectione eamdem extare. Quæ potestas non confertur a Deo per aliquam actionem peculiarem a creatione distinctam; sed est veluti proprietas ipsam rectam rationem consequens, quatenus recta ratio præscribit ut homines in unum moraliter congregati, expresso aut tacito concensu modum dirigendæ, conservandæ, propugnandæque societatis præscribant.

Note (r), p. 296.

Hinc infertur, potestatem residentem in principe, rege, vel in pluribus, aut optimatibus, aut plebeiis, ab ipsa communitate aut proxime, aut remote proficisci. Nam potestas hæc a Deo immediate non est. Id enim nobis constare peculiari revelatione deberet; quemadmodum scimus, Saulem et Davidem electos a Deo fuisse. Ab ipsa ergo communitate dimanet oportet.

Falsam itaque reputamus opinionem illam quæ asserit, potestatem hanc immediate et proxime a Deo conferri regi, principi, et cuique supremæ potestati, excluso Reipublicæ tacito, aut expresso consensu. Quamquam lis hæc verborum potius quam rei est. Nam potestas hæc a Deo auctore naturæ est, quatenus disposuit, et ordinavit ut ipsa Respublica pro societatis conservatione, et defensione, uni, aut pluribus supremam regiminis potestatem conferret. Immo facta designatione imperantis, aut imperantium, potestas hæc a Deo manare dicitur, quatenus jure naturali, et divino tenetur, societas ipsa parere imperanti. Quoniam reipsa Deus ordinavit ut per unum, aut per plures hominum societas regatur. Et hac via omnia conciliantur placita: et oracula Scripturarum vero in sensu exponuntur. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Et iterum: Non est potestas nisi a Deo: ad Rom. viii. Et Petrus Epist. 1, cap. ii. Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive Regi, &c. Item Joan. xix. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Quæ, alia testimonia evincunt, omnia a Deo, supremo rerum omnium moderatore, disponi, et ordinari. At non propterea humana consilia, et operationes excluduntur; ut sapienter interpretantur S. Augustinus tract. 6, in Joan. et lib. 22. cont. Faustum, cap. 47, et S. Joannes Chrysostomus Hom. 23, in Epist. ad Rom.

Note (s), p. 296.

Quinam possint ferre leges? Dico 1. Potestas legislativa competit communitati vel illi, qui curam communitatis gerit. (Ibid. art. 3. 0.)

Prob. 1. Ex Isidoro L. 5. Etymol. C. 10 et refertur C. Lex, Dist. 4. ubi dicit: Lex est constitutio populi, secundum quam majores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt. (Ibid. in art. 1. 0.)