Prob. 1. Ratione. (Ibid. 0.) Illius est condere legem, cujus est prospicere bono communi; quia, ut dictum est, leges feruntur propter bonum commune: atqui est communis, vel illius, cui curam communitatis habet, prospicere bono communi: sicut enim bonum particulare est finis proportionatus agenti particulari, ita bonum commune est finis proportionatus communitati, vel ejus vices gerenti; ergo. Confirmatur: (Ibid. ad 2.) lex habet vim imperandi et coercendi; atqui nemo privatus habet vim imperandi multitudini et eam coercendi, sed sola ipsa multitudo, vel ejus Rector: Ergo. (Tract. de Legi. Art. 4.)
Dices: Superioris est imperare et coercere; atqui communitas non est sibi superior: Ergo R. D. Min. Communitas, sub eodem respectu considerata, non est sibi superior, C. Sub diverso respectu, N. Potest itaque communitas considerari collective, per modum unius corporis moralis, et sic considerata est superior sibi consideratæ distributive in singulis membris. Item potest considerari vel ut gerit vices Dei, a quo omnis potestas legislativa descendit, juxta illud Proverb. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; vel ut est gubernabilis in ordine ad bonum commune: primo modo considerata est superior et legislativa; secundo modo considerata est inferior et legis susceptiva.
Quod ut clarius percipiatur, observandum est hominem inter animalia nasci maxime destitutum pluribus tum corporis cum animæ necessariis, pro quibus indiget aliorum consortio et adjutorio, consequenter eum ipsapte natura nasci animal sociale: societas autem quam natura, naturalisve ratio dictat ipsi necessariam, diu subsistere non potest, nisi aliqua publica potestate gubernetur; juxta illud Proverb. Ubi non est gubernator, populus corruet. Ex quo sequitur, quod Deus, qui dedit talem naturam, simul ei dederit potestatem gubernativam et legislativam, qui enim dat formam, dat etiam ea, quæ hæc forma necessario exigit. Verum, quia hæc potestas gubernativa et legislativa non potest exerceri a tota multitudine; difficile namque foret, omnes et singulos simul convenire toties quoties providendum est de necessariis bono communi, et de legibus ferendis; ideo solet multitudo transferre suum jus seu potestatem gubernativam, vel in aliquos de populo ex omni conditione, et dicitur Democratia; vel in paucos optimates, et dicitur Aristocratia; vel in unum tantum, sive pro se solo, sive pro successoribus jure hæreditario, et dicitur Monarchia. Ex quo sequitur, omnem potestatem esse a Deo, ut dicit Apost. Rom. xiii. immediate quidem et jure naturæ in communitate, mediate autem tantum et jure humano in Regibus et aliis Rectoribus: nisi Deus ipse immediate aliquibus hanc potestatem conferat, ut contulit Moysi in populum Israel, et Christus SS. Pontifici in totam Ecclesiam.
Hanc potestatem legislativam in Christianos, maxime justos, non agnoscunt, Lutherani et Calvinistæ, secuti in hoc Valdenses, Wicleffum, et Joan. Hus damnatos in Conc. Constant. sess. 6. can. 15. Et quamvis Joannes Hus eam agnosceret in principibus bonis, eam tamen denegabat malis, pariter ideo damnatus in eodem Concil. sess. 8.
Compendium Salmatic. authore R. P. F. R. Antonio a S. Joseph olim Lectore, priore ac examinatore Synodali in suo collegio Burgensi, nunc procuratore generali in Romana Curia pro Carmelitarum Discalceatorum Hispanica Congregatione. Romæ, 1779. Superiorum permissu. Tractatus 3, De Legibus, cap. 2. De potestate ferendi leges.
Punctum 1. De potestate legislativa civili.