Inq. 1. An detur in hominibus potestas condendi leges civiles? R. Affirm. constat ex illo Prov. viii. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Idem patet ex Apost. ad Rom. xiii. et tanquam de fide est definitum in Conc. Const. sess. 8, et ultima. Prob. ration. quia ad conservationem boni communis requiritur publica potestas, qua communitas gubernetur: nam ubi non est gubernator, corruet populus, sed nequid gubernator communitatem nisi mediis legibus gubernare: ergo certum est dari in hominibus potestatem condendi leges, quibus populus possit gubernari. Ita D. Th. lib. i. de regim. princip. c. 1 et 2.

Inq. 2. An potestas legislativa civilis conveniat principi immediate a Deo? R. omnes asserunt dictam potestatem habere principes a Deo. Verius tamen dicitur, non immediate sed mediante populi consensu illam eos a Deo recipere. Nam omnes homines sunt in natura æquales, nec unus est superior, nec alius inferior ex natura, nulli enim dedit natura supra alterum potestatem, sed hæc a Deo data est hominum communitati, quæ judicans rectius fore gubernandum per unam vel per plures personas determinatas, suam transtulit potestatem in unam, vel plures, a quibus regeretur, ut ait D. Th. 1. 2. q. 90. a. 3. ad. 2.

Ex hoc naturali principio oritur discrimen regiminis civilis. Nam si Respublica transtulit omnem suam potestatem in unum solum, appellatur Regimen Monarchicum; si illam contulit Optimatibus populi, nuncupatur Regimen Aristocraticum; si vero populus, aut Respublica sibi retineat talem potestatem, dicitur Regimen Democraticum. Habent igitur Principes regendi potestatem a Deo, quia supposita electione a Republica facta, Deus illam potestatem, quæ in communitate erat, Principi confert. Unde ipse nomine Dei regit, et gubernat, et qui illi resistit, Dei ordinationi resistit, ut dicit Apost. loco supra laudato.


[INDEX.]

THE END.


FOOTNOTES: