[162] Henrici regis octavi de repudiandâ dominâ Catherinâ oratio Idibus Novembris habita 1528.

Veneranda et chara nobis præsulum procerum atque consiliariorum cohors quos communis reipublicæ atque regni nostri administrandi cura conjunxit. Haud vos latet divinâ nos Providentiâ viginti jam ferme annis hanc nostram patriam tantâ felicitate rexisse ut in illâ ab hostilibus incursionibus tuta semper interea fuerit et nos in his bellis quæ suscepimus victores semper evasimus; et quanquam in eo gloriâri jure possumus majorem tranquillitatem opes et honores prioribus huc usque ductis socculis, nunquam subditis a majoribus parentibusque nostris Angliâ regibus quam a nobis provenisse, tamen quando cum hâc gloriâ in mentem una venit ac concurrit mortis cogitatio, veremur ne nobis sine prole legitimâ decedentibus majorem ex morte nostrâ patiamini calamitatem quam ex vitâ fructum ac emolumentum percepistis. Recens enim in quorundam vestrorum animis adhuc est illius cruenti temporis memoria quod a Ricardo tertio cum avi nostri materni Edwardi Quarti statum in controversiam vocasset ejusque heredes regno atque vitâ privâsset illatum est. Tum ex historiis notæ sunt illæ diræ strages quæ a clarissimis Angliæ gentibus Eboracensi atque Lancastrensi, dum inter se de regno et imperio multis ævis contenderent, populo evenerunt. Ac illæ ex justis nuptiis inter Henricum Septimum et dominam Elizabetham clarissimos nostros parentes contractis in nobis inde legitimâ natâ sobole sopitæ tandem desierunt. Si vero quod absit, regalis ex nostris nuptiis stirps quæ jure deinceps regnare possit non nascatur, hoc regnum civilibus atque intestinis se versabit tumultibus aut in exterorum dominationem atque potestatem veniet. Nam quanquam formâ atque venustate singulari, quæ magno nobis solatio fuit filiam Dominam Mariam ex nobilissimâ fœminâ Dominâ Catherinâ procreavimus, tamen a piis atque eruditis theologis nuper accepimus quia eam quæ Arturi fratris nostri conjux ante fuerat uxorem duximus nostras nuptias jure divino esse vetitas, partumque inde editum non posse censeri legitimum. Id quod eo vehementius nos angit et excruciat, quod cum superiori anno legatos ad conciliandas inter Aureliensem ducem et filiam nostram Mariam nuptias ad Franciscum Gallorum regem misissemus a quodam ejus consiliario responsum est, "antequam de hujusmodi nuptiis agatum inquirendum esse prius an Maria fuerit filia nostra legitima; constat enim 'inquit,' quod exdominâ Catherinâ fratris sui viduâ cujusmodi nuptiæ jure divino interdictæ sunt suscepta est." Quæ oratio quanto metu ac horrore animum nostrum turbaverit quia res ipsa æternæ tam animi quam corporis salutis periculum in se continet, et quam perplexis cogitationibus conscientiam occupat, vos quibus et capitis aut fortunæ ac multo magis animarum jactura immineret, remedium nisi adhibere velitis, ignorare non posse arbitror. Hæc una res—quod Deo teste et in Regis oraculo affirmamus—nos impulit ut per legatos doctissimorum per totum orbem Christianum theologorum sententias exquireremus et Romani Pontificis legatum verum atque æquum judicium de tantâ causâ laturum ut tranquillâ deinceps et intergâ conscientiâ in conjugio licito vivere possimus accerseremus. In quo si ex sacris litteris hoc quo viginti jam fere annis gavisi sumus matrimonium jure divino permissum esse manifeste liquidoque constabit, non modo ob conscientiæ tranquillitatem, verum etiam ob amabiles mores virtutesque quibus regina prædita et ornata est, nihil optatius nihilque jucundius accidere nobis potest. Nam præterquam quod regali atque nobili genere prognata est, tantâ præterea comitate et obsequio conjugali tum cæteris animi morumque ornamentis quæ nobilitatem illustrant omnes fœminas his viginti annis sic mihi anteire visa est ut si a conjugio liber essem ac solutus, si jure divino liceret, hanc solam præ cæteris fœminis stabili mihi jure ac fœdere matrimoniali conjungerem. Si vero in hoc judicio matrimonium nostrum jure divino prohibitum, ideoque ab initio nullum irritumque fuisse pronuncietur, infelix hic meus casus multis lacrimis lugendus ac deplorandus erit. Non modo quod a tam illustris et amabilis mulieris consuetudine et consortio divertendum sit, sed multo magis quod specie ad similitudinem veri conjugii decepti in amplexibus plusquam fornicariis tam multos annos trivimus nullâ legitimâ prognatâ nobis sobole quæ nobis mortuis hujus inclyti regni hereditatem capessat.

Hæ nostræ curæ istæque solicitudines sunt quæ mentem atque conscientiam nostram dies noctesque torquent et excurciant, quibus auferendis et profligandis remedium ex hâc legatione et judicio opportunum quærimus. Ideoque vos quorum virtuti atque fidei multum attribuimus rogamus ut certum atque genuinum nostrum de hâc re sensum quem ex nostro sermone percepistis populo declaretis: eumque excitetis ut nobiscum una oraret ut ad conscientiæ nostræ pacem atque tranquillitatem in hoc judicio veritas multis jam annis tenebris involuta tandem patefiat.—WILKINS'S Concilia, vol. iii. p. 714.

[163] HALL, Letters of the Bishop of Bayonne, LEGRAND, vol. iii.

[164] LEGRAND, vol. iii.

[165] Ibid. vol. iii. pp. 232, 3.

[166] State Papers, vol. vii. p. 120; Ibid. p. 186.

[167] BURNET'S Collectanea, p. 41.

[168] State Papers, vol. vii. p. 193.

[169] The Emperor could as little trust Clement as the English, and to the last moment could not tell how he would act.