Non ego inornata & dominantia nomina solum
Verbaq; Pisones, Satyrorum scriptor amabo;
Nec sic enitar Tragico differre colori
Ut nihil intersit Davusne loquatur, an audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum:
An custos famulusque Dei Silenus alumni,
Ut sibi quivis
Speret idem, sudet multum frustraq; laboret.
Ne nimium teneris juvenentur versibus unquam,
Aut immunda crepent ignominiosaq; dicta:
Offenduntur enim, quibus est equus & pater & res,
Nec si quid fricti ciceris probat & nucis emtor
Æquis accipiunt animis, donantve coronâ.
At nostri proavi Plautinos & numeros &
Laudavere sales, nimium patienter utrumq;
Ne dicam stultè, mirati; si modo ego & vos
Scimus inurbanum lepido seponere dictum,
Legitimumq; sonum digitis callemus & aure.
Ignotum Tragicæ genus invenisse Camænæ
Dicitur, & plaustris vexisse poëmata Thespis,
Quæ canerent agerentq; peruncti fæcibus ora;
Post hunc personæ pallæq; repertor honestæ
Æichylus & modicis instravit pulpita tignis,
Et docuit magnumq; loqui nitiq; cothurno.
Successit vetus his Comædia non sine multa
Laude: sed in vitium libertas excidit, & vim
Dignam lege regi; lex est accepta, chorusq;
Turpiter obticuit sublato jure nocendi.