Nil intentatum nostri liquere Poetæ,
Nec minimum meruere decus vestigia Græca
Ausi deserere, & celebrare domestica facta:
Nee virtute foret clarisve potentius armis,
Quam lingua, Latium, si non offenderet unum
Quemq; Poetarum limæ labor & mora.
Ingenium miserâ quia fortunatius arte
Credit, & excludit sanos Helicone Poetas
Democritus, bona pars non unguem ponere curat,
Non barbam——
Nanciscetur enim pretium nomenq; Poetæ
Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam
Tonsori Licino commiserit;
—— O ego lævus
Qui purgor bilem sub verni temporis horam:
Non alius faceret meliora poemata, verum
Nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum
Reddere quæ ferrum valet exors ipse secandi;
Munus & officium, nil scribens ipse, docebo:
Unde parentur opes, quid alat formetq; Poetam:
Quid deceat, quid non: quo virtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est & principium & fons:
Rem tibi Socraticæ poterunt ostendere chartæ,
Verbaq; provisam rem non invita sequuntur.
Qui didicit patriæ quid debeat, & quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus, & hospes,
Quod sit conscripti, quod judicis officium, quæ
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personæ scit convenientia cuiq;.
Respicere exemplar vitæ morumq; jubebo
Doctum imitatorem, & veras hinc ducere voces;
Fabula nullius veneris, sine pondere & arte,
Valdius oblectat populum meliusq; moratur,
Quam versus inopes rerum nugæq; canoræ.