Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo
Musa loqui, &c.
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partes centum diducere; dicat
Filius urbani, si de quincunce remota est
Uncia, quid superest? poteris dixisse, triens, eu
Rem poteris servare tuam.
—— redit uncia, quid sit?
Semis; at hæc animos ærugo & cura peculi
Cum semel imbuerit, speramus carmina fingi
Posse linenda cedro & lævi servando cupresso?

[42]

Quicquid præcipies, esto brevis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles, teneantq; fideles;
Omne supervacuum pleno de pectore manat.

[43]

Ficta voluptatis causa sint proxima veris:
Nec quodcunq; volet poscat sibi fabula credi,
Neu pransæ Lamiæ vivum puerum extrabat alvo.

[44]

Centuriæ Seniorum agitant expertia frugis:
Celsi prætereunt austera poemata Rhamnes.
Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci,
Lectorem delectando, pariterq; monendo;
Hic meret æra liber Sofiis, hic & mare transit,
Et longum noto Scriptori prorogat ævium.

[45]

Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus;
Non semper feriet quodcunq; minabitur arcus:
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria sudit,
Aut humana parum cavit natura: quid ergo?
Ut scriptor si peccat idem librarius usq;,
Quamvis est monitus, veniâ caret: ut citharædus
Ridetur, chordâ qui semper oberrat eidem:
Sic mihi qui multum cessat fit Chærilus ille,
Quem bis terq; bonum cum risu mirror, & idem
Indignor quandoq; bonus dormitat Homerus;
Verum opere in longo fas est obrepere somnum.

[46]