Ut Pictura Poësis erit, quæ si propius stes
Te capiet magis & quædam, si longius abstes;
Hæc amet obscurum, volet hæc sub luce videri;
Hæc placuit semel, hæc decies repetita placebit.
O major juvenum—— hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium & tolerabile rebus
Rectè concedi;———
——- Mediocribus esse Poëtis
Non homines, non Dii, non concessere columnæ
Sic, animis natum inventumq; Poema juvandis,
Si paulum a summo discessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis:
Indoctusq; pilæ, discive, trochive, quiescit,
Ne spissæ risum tollant impune coronæ;
Qui nescit, versus tamen audet fingere.——
—— quidni?
Liber, & ingenuus, præsertim census equestrem
Summam nummorum, vitioq; remotus ab omni.
Membranis intus positis, delere licebit
Quod non edideris: nescit vox missa reverti.
Sylvestres homines facer interpresq; Deorum
Cædibus & victu fædo deterruit Orpheus,
——Fuit hæc sapientia quondam
Publica privatis secernere, sacra profanis:
Concubitu prohibere vago, dare jura maritis:
Oppida moliri, leges incidere ligno.
—— Dictæ per carmina sortes
Et vitæ monstrata via est, & gratia regum
Pieriis tentata modis: ludusq; repertus,
Et longorum operum finis.
———— ne forte pudori
Sit tibi Musa lyræ solers & cantor Apollo.
Naturâ fieret laudabile carmen, an arte,
Quæsitum est; Ego nec studium sine divite venâ,
Nec rude quid profit video ingenium; alterius sic
Altera poscit opem res & conjurat amicè.