Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitq; puer; sudavit & alsit,
Abstinuit vener & vino,
Nunc fatis est dixisse, Ego mira poemata pango:
Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui est,
Et quod non didici sane nescire fateri.
Assentatores jubet ad lucrum ire Poeta
Dives agris, dives positis in fænore nummis;
Si vero est unctum qui rectè ponere possit
Et spondere levi pro paupere, & eripere arctis
Litribus implicitum, mirabor, si sciet inter
Noscere mendacem verumq; beatus amicum.
Tu seu donaris, seu quid donare velis cui,
Noilto ad versus tibi factos ducere plenum
Lætitiæ: clamabit enim, pulchre, bene, recte.
—— si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes
Quintilio siquid recitares, corrige sodes
Hoc aiebat & hoc: melius te posse negares
Bis terque expertum frustra, delere jubelat.
Si defendere delictum, quam vertere, malles,
Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine rivali teque & tua solus amares.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget,
—- dicam Siculiq; poetæ
Narrabo interium——
Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit, jam
Fiet homo, aut ponet famosæ mortis amorem.
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus:
Quem vero arripuit, tenet occiditq; legendo;
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.