Paveo equidem, Beatissime Pater, nec mediocriter vereor, cum inscia muliercula sim, tuæ Celsitudinis aures inquietare incomptis eloquiis meis. Sed diuturnæ ac incredibiles angustiæ, illius videlicet fidelis ancillæ tuæ serenissimæ sororis mei, necnon admirandæ tuæ clementiæ fama quam in parte sum experta, oris claustra propulsant, maxime cum non pro sæcularibus commodis tuam Sanctitatem decreverim exorare, immo pro animæ salute quæ pro integritate fidei Catholicæ tot et tanta perpessa est, quanta neminem his temporibus sustinuisse cognovi. Quamquam igitur tui mi terreat magnitudo, visio tamen causæ, quæ me medullitus angit et afficit, tuaque benignitas et humanitas ausum præbent. Quapropter muliebri timiditate deposita, coram venerandis tuæ Sanctitatis prostrata vestigiis, tandem humiliter et gemebunde deposco, ne animam, pro qua Dominus Jesus non recusavit crucis subire supplicium, suo derelinquat patrocinio destitutam. Nosti enim, beatissime Pater, quod ovicula illa tua non absque consensu tuo corporaliter a Græcis sejuncta est. Ne igitur sequestretur et mente, enquirere eam, optime Pastor, et illius imitare velis exemplum, cujus vicem geris in terris, qui errantem propriis humeris reduxit ad caulas. Timendum namque est, ne mens illa, quæ invisibili subsidio roborata, hucusque incredibili fortitudine immota permansit, deinceps pusillanimitate deficiat, præsertim si in mediis fluctibus se derelictam sanserit, nec saltem sibi manum porrigi sublevantem. Cum ergo fidei ortodoxæ defensor et gubernator existas, illa quæ pro fide servanda tot pericula patitur, et ærumnas, a quo nisi a Beatitudine tua potest aut debet auxilium postulare, cui et potissimum incumbit cura, et adest potentia? Eja ergo, sanctissime Pater, consurge in defensionem constantissimæ filiæ, quæ tibi sanguine et spiritu conjuncta est, eoque vigilantius, quo nunc acrius impugnatam agnoveris a bello utique domestico, et intestina pugna.
Venerabilis namque Pater, præsentium lator, Sanctitati tuæ omnia serio ore expositurus adveniet, quem cum audiveris, nisi sis ex silice natus, aut hircanarum tigrium lacte nutritus, absque dubio movebuntur omnia viscera tua, solitaque pietate devictus, celerrime et benigne subvenies indigenti, minimeque hujuscemodi supplicatione opus erit in posterum, sed potius gratiarum actione apud Beatitudinem tuam, cujus pedibus me humiliter et instantissime recommitto.
VIII.
|
Io son si lasso, debilito, e stanco Sotto il gran fascio del terrestre peso, E tutto il ciel si mortalmente ho offeso, Che tra i sospiri lacrimoso or manco. Di dolor tremo, e di paura imbianco Come uom trafitto; il cor legato e preso In se raccoglie il tempo male speso, Ond esce il zel che gli percuote il fianco. Non mia pianeta o corso di mia stella, Non fato o mio destin, non mia fortuna, Ma solo incolpo la sfrenata voglia. Pero convien che, in solitaria cella, Le mie piaghe mortali ad una ad una Piangan mercede, con pentita doglia. |
IX.
|
Oh tu, che con tuoi versi si mi sproni, E con soavi rime e dolci canti, Dolendoti pur meco de' miei pianti, Et a mie' affanni mi conforti e moni. Se ti rincrescon, si come tu poni Le infinite mie angosce e i martir tanti, Non mi ricordar più le doglie e pianti, E li sospir già vani e i miei gran toni. Aime che ricordando si rinfresca I colpi, e le gran piaghe che nel core Io porto, per colei qual sempre invoco. E pure il gran desio mi tira all'esca, E quanto più sgrupar mi sforza, allore M'intrico più: e sempre ardo nel foco. |