Contra immolantes daemonibus, aut responsa et auxilia ab eis postulantes; sive tenentes libros de eiusmodi erroribus tractantes.
Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Super illius specula, quamvis immeriti, Eius favente clementia qui primum hominem humani quidem generis protoplastum, terrenis praclatum, divinis virtutibus adornatum, conformem et consimilem imagini suea fecit, revocavit profugum, legem dando; ac demum liberavit captivum, reinvenit perditum, et redemit venditum, merito suae Passionis, ut contemplaremur ex illa super filios hominum, qui christianae religionis culta Deum intelligunt et requirunt: dolenter advertimus, quod etiam cum nostrorum turbatione viscerum cogitamus quamplures esse solo nomine christianos, qui relicto primo veritatis lumine, tanto erroris caligine obnubilantur, quod cum morte foedus ineunt, et pactum faciunt cum inferno: daemonibus namque immolant, hos adorant, fabricant ac fabricari procurant imagines, annulum vel speculum, vel phialam, vel rem quamcumque aliam magice ad daemones inibi alligandos, ab his petunt responsa, ab his recipiunt, et pro implendis pravis suis desideriis auxilia postulant, pro re faet idissima faetidam exhibent servitutem: Proh dolor! hujusmodi morbus pestifer, nunc per mundum solito amplius convalescens, eccessive gravius inficit Christi gregem.
1. Cum igitur, ex debito suscepti pastoralis officii, oves aberrantes per devia teneamur ad caulas Christi reducere, et excludere a grege dominico morbidas, ne alias corrumpant: hoc edicto in perpetuum valituro, de consilio fratrum nostrorum, monemus omnes et singulos renatos fonte baptismatis, in virtute sanctae obedientiae, et sub interminatione anathematis, praecipientes eisdem, quod nullus ipsorum aliquid de perversis dictis dogmatibus docere ac addiscere audeat: vel, quod execrabilius est, quomodolibet alio modo, in aliquo illis uti.
2. Et quia dignum est, quod hi, qui per sua opera perversa spernunt Altissimum, poenis suis pro culpis debitis percellantur: nos in omnes et singulos, qui contra nostra saluberrima monita et mandata facere de praedictis quicquam praesumpserint, excommunicationis sententiam promulgamus, quam ipsos incurrere volumus ipso facto. Statuentes firmiter, quod praeter poenas praedictas, contra tales, qui admoniti de praedictis seu praedictorum aliquo infra octo dies a monitione computandos praefata, a praefatis non se correxerint, ad infligendas poenas omnes et singulas, praeter bonorum [Transcriber: might be "ponorum">[ confiscationem dumtaxat, quas de iure merentur haeretici, per suos competentes iudices procedetur.
3. Verum cum sit expediens, quod ad haec tam nefanda omnis via omnisque occasio praecludatur, de dictorum nostrorum fratrum consilio, universis praecipimus et mandamus, quod nullus eorum libellos, scripturas quascumque ex praefatis damnatis errobus quicquam continentes, habere aut tenere vel in ipsis studere praesumat; quin [{416}] potius volumus, et in virtute sanctae obedientiae cunctis praecipimus, quod quicumque de scripturis praefatis vel libellis quicquam habuerint, infra octo dierum spatium ab huiusmodi edicti nostri notitia computandum, totum et in toto et in qualibet sui parte abolere et comburere teneantur: alioquin volumus, quod incurrant sententiam excommunicationis ipso facto, processuri contra contemptores huiusmodi (cum constiterit) ad poenas alias graviores. Datum Avenione, etc.

IV.

Bull of Pope John XXII. authorizing the institution of chairs of medicine and arts in the University of Perugia. The bull shows John's care for the maintenance of standards in education, and is a revelation by its anticipation of requirements for the Doctor's Degree that we are only now coming to enforce once more.

Erectio cathedrarum medicinae et artium in Perusino Studio, data insuper facultate episcopo licentiandi et laureandi in utraque facultate idoneos, pro quorum examine nonullae sanciuntur leges.
Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Dum solicitae considerationis indagine in mente revolvimus, quam sit donum scientiae pretiosum, quamque illius desiderabilis et gloriosa possessio, per quam profugandur ignorantiae tenebrae, et eliminata funditus erroris caligine, studentium curiosa solertia cursus et actus disponit et ordinat in lumine veritatis; magno nimirum desidero ducimur, ut literarum studia, in quibus impretiabilis margarita scientiae reperitur, laudanda ubilibet incrementa suscipiant: sed in illis praesertim locis propensius vigeant, quae ad multiplicanda doctrinae semina et germina salutari producenda fore magis accommoda et idonea dignoscuntur.
1. Dudum siquidem felicis recordationis Clemens Papa praedecessor noster, attendens fidei puritatem et devotionem eximiam, quam civitas Perusina, terra peculiaris Romanae Ecclesiae, ad ipsam Ecclesiam ab olim habuisse dignoscitur, et quod illas ad eam successibus temporum de bono in melius augumentarat, dignum duxit et aequitati consonum existimavit, ut civitatem eamdem, quam divina gratia multarum praerogativa bonitatum gratiose dotaverat, concessione generalis Studii insigniret: et ut auctore Deo ex civitate ipsa producerentur viri scientia praepollentes auctoritate apostolica statuit, ut in ea esset Studium generale, illudque vigeret ibidem perpetuis futuris temporibus in qualibet facultate, prout in literis praedecessoris eiusdem inde confectis plenius dicitur contineri.
2. Ac subsequenter nos, licet immeriti, ad apicem Summi Apostolatus assumpti, civitatem eamdem propter suae devotionis insignia quibus se dignam Apostolicae Sedis gratia exhibebat, uberiore dono gratiae prosequi cupientes, auctoritate apostolica de fratrum nostrorum consilio, venerabili fratri nostro episcopo Perusino et successoribus eius episcopus Perusinis, qui essent pro tempore, impertiendi personis ad hoc idoneis docendi licentiam in iure canonico et civili iuxta certum modum in literis nostris expressum, liberam concessimus potestatem, prout in eisdem literis nostris plenius et seriosius continetur.
3. Considerantes igitur, quod eadem civitas propter eius commoditates et conditiones quamplurimas est non modicum apta studentibus, ac propterea concessiones huiusmodi ob profectus publicos, quos exinde provenire speramus, ampliare volentes, apostolica auctoritate statuimus ut si qui processu temporis in eodem Studio fuerint, qui etiam in medicinali scientia et liberalibus artibus scientiae bravium assecuti, sibi docendi licentiam, ut alios liberius erudire valeant, petierint in perpetuum, in praedictis medicinali scientia et artibus examinari possint ibidem et in eisdem facultatibus [{417}] titulo magisterii decorari: statuentes, ut quotiens aliqui in praedictis medicina et artibus fuerint doctorandi, praesententur episcopo Perusino, qui pro tempore fuerit, vel ei, quern ad hoe praedictus episcopus duxerit deputandum, qui magistris huiusmodi facultatis, in qua examinatio fuerit facienda, in studio eodem praesentibus, qui ad minus quatuor numero in examinatione huiusmodi esse debeant, convocatis eos gratis, et difficultate quacumque sublata, de scientia, facundia, modo legendi, et aliis, quae in promovendis ad doctoratus seu magistratus officium requiruntur, examinari studeat diligenter; et illos, quos idoneos repererit, petito secrete magistrorum eorumdem consilio, quod utique consilium in ipsorum consulentium dispendium vel iacturam revelare quomodolibet districtius prohibemus, approbet et admittat, eisque petitam licentiam largiatur: alios minus idoneos nullatenus admittendo, postpositis gratia, odio vel favore.
4. Ut autem in praedictis medicina et artibus praefatum Studium tanto plenius coalescat, quanto peritiores doctores in huiusmodi suis primitiis ibidem caeperint actu regere etdocere, statuimus, quod usque ad triennium vel quatriennium aliqui doctores, duo ad minus, qui in medicinali scientia in Parisien, vel Bononien, aut aliis famosis generalibus Studiis honorem receperint doctoratus, ad docendum et regendum in scientia medicinae et tres vel duo ad minus, qui in artibus in Parisien. Studio apud maiorem Parisien. Ecclesiam docendi licentiam fuerint assecuti, et saltem per annum rexerint, sue docuerint in Parisien. Studio memorato, ad regendum et docendum in dictis artibus in praefato Perusin. Studio assumantur, qui usque ad quatriennium vel quinquennium, donec praefatum Studium in bonis studentibus laudabiliter progressum acceperit, regant et doceant in eodem.
5. Circa doctorandos vero in scientia medicinae hoc praecipue observetur, ut huiusmodi decorandi audiverint omnes libros eiusdem scientiae, qui in Bononien. vel Parisien. Studio a studentibus promovendis consueverunt audiri, per septennium, vel qui in logicalibus aut philosophia alias forent sufficienter instructi saltem per quinquennium in scientia praedicta studerint, ita quod saltem tribus annis eiusdem septennii vel quinquenni, ut praedicitur, in medicinali scientia audierint in aliquo Studio generali, et ut moris est, responderint sub doctoribus et extraordinarie legerint libros legi extraordinarie consuetos, servato circa examinationem ipsius in medicinae scientia promovendi more laudabili, qui in talibus erga eos, qui promoventur in Parisien. vel Bononien. Studio observatur.
6. Circa doctorandos vero in artibus liberalibus etiam observetur, quod studuerint per quatuor vel quinque annos, de quibus saltem duobus annis audierint in aliquo Studio generali: ita videlicet ut in grammatica Priscianum maiorem et minorem, et in dialectica Logicam novam et veterem Aristotelis, ac in philosophia librum de anima, et saltem quatuor libros Ethicorum; et tarn in iis, quam in caeteris aliis liberalibus artibus illos alios libros audierint, qui in Parisien. Studio per promovendos in dicta facultate artium consueverint audiri, servato circa examinationem tarn in communibus quam in propriis ipsius artibus promovendi more laudabili, qui in talibus erga eos, qui promoventur, apud praefatam maiorem Ecclesiam Parisien. observatur.
7. Verum quia non passim reperiuntur in Studiis, qui omnes huiusmodi libros audierint, praefato Perusin, episcopo suisque successoribus Perusin episcopis, qui pro tempore fuerint, indulgemus, ut in auditione aliorum praefatorum librorum de forma circa licentiandos ipsos in artibus, prout sufficientia eorumdem licentiandorum exegerit et sibi videbitur expedire, auctoritate nostra valeat dispensare.
8. Illi autem, qui in dicta civitate Perusin, taliter examinati et approbati fuerint, ac docendi licentiam obtinuerint, ut est dictum, ex tunc, absque examinatione vel approbatione alia, regendi et docendi ubique plenam et liberam habeant auctoritate praesentium facultatem, nec a quoquam valeant prohiberi.
9. Sane ut rite in praefatis examinationibus procedatur, praecipimus, ut tarn [{418}] episcopus Perusin., qui pro tempore fuerit quam ille, cui praefatus episcopus ex causa rationabili impeditus in hac parte commiserit vices suas, eidem episcopo, propositis tamen, sed non tactis Evangeliis, ab aliis vero corporaliter tactis iurent, quod in hac parte officium suum fideliter exequentur. Volumus autem quod personis, quae per examinationem huiusmodi repertae fuerint idoneae, huiusmodi licentia debeatur impertiri, et quod idem episcopus personaliter, non per vicarium vel substitutum examinationi huiusmodi interesse debeat: nisi esset ex aliqua rationabili causa adeo impeditus quod suam non posset examinationi praedictae personalem praesentiam exhibere: in quo casu eidem episcopo interessendi examinationi huiusmodi per vicarium, vel alium ad hoc idoneum substitutum, tenore praesentium indulgemus: et quod nomini huiusmodi impartietur licentia, nisi, ei, quern omnis vel maior pars doctorum, qui huiusmodi examinationi intererint, approbabunt.
10. Magistri quoque, regere in eodem Studio cupientes, vel alias inibi residentes, antequam incipiant, praestent in manibus dicti episcopi iuramentum, quod ipsi vocatio ad examinationes easdem venient, nisi fuerint legitime impediti, et gratis sine difficultate dabunt examinatori fidele consilium, qui de examinatis ut digni approbari debeant, aut indigni merito non admitti. Qui vero iuramentum huiusmodi praestare noluerint, nec ad examinationes eorumdem, nec etiam ad aliqua ipsius Studii commoda vel beneficia ullatenus admittantur.
11. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum constitutionis, prohibitionis, concessionis, praecepti et voluntatis infringere, etc.
Datum Avenioni, duodecimo kalendas martii, pontificatus nostri anno v. Dat. die 18 februarii 1321, pontif. anno v.

V.

Bull of Pope John XXII. in which he authorizes the foundation of a University in the City of Cahors, his birthplace, as a memorial of his interest in the townspeople and a monument of his zeal for education.

Confirmatio erectionis Universitatis studiorum in civitate Cadurcensi.
Ioannes episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.
Cum civitas Cadurcensis, quam excellentiae divinae bonitas multiplicium gratiarum bonis et dotibus decoravit, propter ipsius commoditates et conditiones quamplurimas apta non modicum generali Studio censeatur, nos reipublicae multipliciter expedire credentes, quod in civitate praefata fiat et emanet fons scientiarum irriguus, de cuius plenitudine hauriant universi, litteralibus cupientes imbui documentis, et etiam cultores sapientiae inserantur et provehantur diversarum facultatum dogmatibus eruditi, facundi et undique illustrati, fructum uberem, largiente Domino, suo tempore producturi; attendentes quoque sincerae fidei puritatem, ac eximiae devotionis affectum, quos dilecti filii consules et Universitas eiusdem civitatis ad nos et Romanam Ecclesiam habere noscuntur: ex praedictis causis, porrectis etiam nobis pro parte consulum et Universitatis praedictae humilibus et devotis supplicationibus inclinati, auctoritate apostolica statuimus et ordinamus, quod in civitate praedicta perpetuis futuris temporibus generale. Studium habeatur et vigeat in qualibet licita facultate, quodque praefatum Studium, ac eius Universitas, ac doctores, magistri, licentiati, baccalaurei et scholares pro tempore commorantes causa studiorum ibidem, omnibus privilegiis, liberatibus et immunitatibus, concessis Studio Tholosamensi ac Universitati eius, plene et libere gaudeant et utantur.
Nulli ergo omnino hominum etc.
Datum Avenione vii idus iunii, pontificatus nostri anno xvi.
Dat. die 7 iunii 1332, pont. anno xvi.

[{419}]

APPENDIX III.
MEDIEVAL LAW FOR THE REGULATION OF THE PRACTICE OF MEDICINE.

It is usually presumed that the practice of medicine was on a very low plane during the Middle Ages, and that while only little was known about medical science, the methods of practicing the medical art were crude, as befitted an earlier time in evolution before modern advances had come. Any such impression is founded entirely on ignorance of the conditions which actually existed. In his studies in the history of anatomy in the Middle Ages, Von Töply [Footnote 48] quotes the law for the regulation of the practice of medicine issued by the Emperor Frederick II. in 1240 or 1241. The Law was binding on the two Sicilies, and shows exactly the state of medical practice in the southern part of Italy at this time. Everything that we think we have gained by magnificent advances in modern times is to be found in this law. A physician must have a diploma from a university and a license from the government; he must have studied three years before taking up medicine--then three years in a medical school, and then must have practiced with a physician for a year before he will be allowed to take up the practice of medicine on his own account. If he is to take up surgery, he must have made special studies in anatomy. The law is especially interesting because of its regulation of the purity of drugs, in which it anticipates by nearly seven centuries our Pure Drug Law of last year. (This law was published in the form here given in the "Journal of the American Medical Association," January, 1908.)