[106] ‘Ad Urethram & Scrotum pertinent Hermaphroditæ, si absconditi fuerint intra septum Peritonæi Testiculi, & Scrotum inane fuerit, vel media sui parte apertum, ex Urethra ibi perforata cum Scroti Latera, uteri labra æmulantur: Penis adeo exiguus ut Obstetrices imperitas ista deceperint quæ tales Fœtus nascentes, in Ortu suo Judicarent femellas.’
[107] ‘Tales judicati pro feminis tandem Mares evadunt, verum nunquam visa est fæmina in Marem conversa nisi abutatur sua Clitoride prolongata, vel Hypersarcosis erumpat ex utero, quæ penis formam & duritiem æmulatur, sed Penis compositionem nullo modo præ se sert, &c.’
[108] ‘Clitoris prolongatur supra modum, mentiturque penem virilem, Κέρκοσις Cauda dicitur ita ut mulieres ista parte productiore & crastiore abutantur inter se, tales sunt quæ dicuntur Hermaphroditæ sive fricatrices, nec unquam visa est, & impossibile est mulierem in virum transformari. Sed mas in exortu suo pro femina habitus ut dictum est, erumpentibus partibus genitalibus, quæ intus latebant potest in virum degenerare.’
[109] ‘Hanc tamen naturæ fraudem detexit post mortem accurata harum partium dissectio,’ Opera omnia, Cap. III.
[110] Ibidem, Cap. XV.
[111] ‘Non virile membrum esse, at Muliebre, clitoridis nomine notum asseruimus tantoque liberius, &c.’
[112] Anatome Corp. Humani, cap. xxiii. p. 223.
[113] ‘Nuper mulier quædam non infimæ fortis mihi conquesta est, se in prima juventute libidinis stimulos sentientem, sæpissime istam particulam digito fricare, sicque Semen sibi summa cum voluptate provocare solitam fuisse; sed progressu temporis hanc malam consuetudinem in morbum abiisse, &c.’
[114] Anat. Corp. Humani, c. 25.
[115] ‘In Hermaphroditis hæc ipsa pars est quæ increscens virgam virilem effingit, ut ex eo patet, quod nulla manifeste conspicua perforatio in ea observetur.’