[116] ‘Huic superiori pudendi parte Clitoris excreverat ad medii digiti Longitudinem, & mentulæ Crassitiem, cum glande, frenulo & præputio, ut in viris esse solet, excepto quod fissura glandis non esset manifeste pervia: inferius meatus urinarius, & vagina uteri adstabant, ut in mulieribus: in singulis pudendi labiis unus testis continebatur.’
[117] ‘Similem etiam Hermaphroditum Anglum ætatis 22 annorum, anno 1668, cum plurimis aliis spectatoribus, vidimus hic Ultrajecti, &c.’
[118] ‘Ex quibus omnibus satis patet, hujusmodi Hermaphroditos non vere utriusque sexus participes esse, sed esse revera fæminas quibus genitalia sunt male conformata, scilicet Testes extra abdomen in labia descenderunt, & clitoris in nimiam longitudinem increvit.’
[119] Anatomes, lib. I. cap. XXV. de uteri partibus, Vid. Edit. Ultrajecti 1685. pag. 154.
‘Ex quibus omnibus satis patet, hujusmodi Hermaphroditos non esse vere utriusque sexus participes, sed esse revera fæminas, quibus genitalia sunt male conformata, scilicet Testes extra abdomen in labia descenderunt, & Clitoris in nimiam longitudinem increvit.’
[120] ‘Superioribus etenim annis fæminam mihi videre contigit, quæ præter vulvam membro quoque virili prædita erat, quod tamen non erat admodum crassum.’ See the foregoing Chapter.
[121] ‘Uterus autem, nec non uteri cervix à cæterarum fæminarum matrice colloque nihil distabat: sed in testibus discrimen erat: nam testes in hac crassiores erant, quam in reliquis mulieribus: sed quoad situm ipsorum, nullum discrimen deprehendi. Peni Scrotum contiguum non erat, imo vero scroto prorsus carebat, & duobus musculis præditus erat hujus fæminæ penis, non quatuor, ut in maribus perfectis, præterea penis hujus hermaphroditi tenui pelle integebatur, nullum aderat præputium, &c.’