[1071] Cap. 774. “Excitabit aliquis a superiore deputatus, qui horologium excitatorium habeat; ad omnes quoque cellas lumen deferat.”
[1072] “Eodem anno, Saladinus Egyptiorum Frederico imperatori dono misit per suos oratores tentorium pretiosum, mirabili arte compositum, cujus pretii æstimatio quinque ducatorum millium procul valorem excessit. Nam ad similitudinem sphærarum cælestium intrinsecus videbatur constructum, in quo imagines solis, lunæ, ac reliquorum planetarum artificiosissime compositæ movebantur ponderibus et rotis incitatæ; ita videlicet, quod, cursum suum certis ac debitis spatiis peragentes, horas tam noctis quam diei infallibili demonstratione designabant; imagines quoque xii signorum zodiaci certis distinctionibus suis motæ cum firmamento cursum in se planetarum continebant.”
[1073] De Anima, c. i. p. 7, 72. “Nec te conturbant, inquit, motus horologiorum, qui per aquam fiunt et pondera, quæ quidem ad breve tempus et modicum fiunt, et indigent renovatione frequenti, et aptatione instrumentorum suorum, atque operatione forinsecus, astrologi videlicet qui peritiam habet hujus artificii. In corporibus vero animalium vel etiam vegetabilium totum intus est, intra ea scilicet, quod motus eorum atque partium suarum moderatur, et regit, ac modis omnibus perficit.”
[1074] Parad. cant. xxiv. ver. 13.
[1075] “Electus in monasterii præsidem—cum jam per amplas licebat fortunas, voluit illustri aliquo opere non modo ingenii, verum etiam eruditionis ac artis excellentis miraculum ostendere. Ergo talem horologii fabricam magno labore, majore sumtu, arte vero maxima compegit, qualem non habet tota, mea opinione, Europa secundam; sive quis cursum solis ac lunæ, seu fixa sidera notet, sive iterum maris incrementa et decrementa, seu lineas una cum figuris ac demonstrationibus ad infinitum pene variis consideret: cumque opus æternitate dignissimum ad umbilicum perduxisset, canones, ut erat in mathesi omnium sui temporis facile primus, edito in hoc libro scripsit, ne tam insignis machina errore monachorum vilesceret, aut incognito structuræ ordine sileret.”—See Tanneri Biblioth. Brit. Hibern. p. 629.
[1076] In Vit. Princip. Carrar. ap. Murator. tom. xvi. p. 171. “Horologium, quo per diem et noctem quatuor et viginti horarum spatia sponte sua designarentur, in summa turri constituendum curavit.”
[1077] See Scardeonius De Antiq. Urbis Patavii, lib. ii. class. 9, p. 205, ed. Basil, 1560, fol. and the authors which he quotes.
[1078] “In quo erat firmamentum, et omnium planetarum sphæræ, ut sic siderum omnium motus, veluti in cœlo, comprehendantur; festa edicta in dies monstrat, plurimaque alia oculis stupenda; tantaque fuit ejus horologii admiranda congeries, ut usque modo post ejus relictam lucem corrigere, et pondera convenientia assignare sciverit astrologus nemo. Verum de Francia nuper astrologus et fabricator magnus, fama horologii tanti ductus, Papiam venit, plurimisque diebus in rotas congregandas elaboravit; tandemque actum est, ut in unum, eo quo decebat ordine, composuerit, motumque ut decet dederit.”—These are the words of Mich. Savanarola in Comm. de Laud. Patav. in Muratori, vol. xxiv. col. 1164.
[1079] In Muratori, tom. xviii. p. 444. “A di 8 di Aprile fu tolta via la campana grossa della torre, ch’ era nel palazzo di Messer Giovanni signor di Bologna, il qual palazzo dicevasi della Biada; e fu menata nella Corte del Capitano, e tirata e posta sulla Torre del Capitano nel Mercoledi Santo; e questo fu l’ orologio, il quale fu il primo, che avesse mai il Commune di Bologna, e si commincio a sonare a di 19 di Maggio, il quale lo fece fare Messer Giovanni.”
[1080] Moreri, Diction. art. Horloge du Palais.