[1] The Holy Father here spoke for several minutes in Latin as follows:
Alia nunc occurrit quaestio, ad quam pertractandam magis addecet latinam linguam adhibere.
Quemadmodum rationalis animus noster artificiali inseminationi adversatur, ita eadem ethica ratio, a qua agendi normo sumenda est, pariter vetat, quominus humanum semen, peritorum examini subiciendum, masturbatiouis ope procuretur.
Hanc agendi rationem attigimus Nostra quoque allocutione coram Urologiae doctoribus coetum participantibus, die VIII mensis Octobris anno MDCCCCLIII prolata, in qua haec habuimus, verba: “Du reste le St-Office a decide deja le 2 aout 1929 (_Acta Ap. Sedis_, vol. XXI a. 1929, p. 490, II) qu’une “‘masturbatio directe procurata ut obtineatur sperma’ n’est pas licite, ceci quel que soit le but de l’examen” (_Discorsi e Radiomessaggi_ vol. XV, pag. 378). Cum vero Nobis allatum sit, pravam huiusmodi consuetudinem pluribus in locis invalescere, opportunum ducimus nunc etiam, quae tunc monuimus, commemorare atque iterum inculcare.
Si actus huiusmodi ad explendam libidinem ponantur, eos vel ipse naturalis hominis sensus sua sponte respuit, ac multo magis mentis iudicium, quotiescumque rem mature recteque considerat. Iidem actus tamen tunc quoque respuendi sunt, cum graves rationes eos a culpa eximere videntur, uti sunt: remedia iis praestanda qui nimia nervorum intentione vel abnormibus animi spasmis laborant; medicis peragenda, ope microscopii, spermatis inspectio, quod venerei vel alius generis morbi bacteriis infectum sit; diversarum partium examen, ex quibus semen ordinarie constat, ut vitalium spermatis elementorum praesentia, numerus, quantitus, forma, vis, habitus aliaque id genus dignoscuntur.
Eiusmodi procuratio humani seminis, per masturbationem effecta, ad nihil aliud directe spectat, nisi ad naturalem in homine generandi facultatem plene exercendam; quod quidem plenum exercitium, extra conjugalem copulam peractum, secum fert directum et indebite usurpatum eiusdem facultatis usum. In hoc eiusmodi indebito facultatis usu proprie sita est intrinseca regulae morum violatio. Haudquaquam enim homo ius ullum exercendi facultatem sexualem iam inde habet, quod facultatem eandem a natura recepit. Homini nempe (secus ac in ceteris animantibus rationis expertibus contingit) ius et potestas utendi atque exercendi eandem facultatem tantummodo in nuptiis valide initis tribuitut, atque in iure matrimoniali continetur, quod ipsis nuptiis traditur et acceptatur. Inde elucet hominem, ob solam hanc causam quod facultatem sexualem a natura recepit, non habere nisi potentiam et ius ad matrimonium ineundum. Hoc ius tamen, ad objectum et ambitum quod attinet, naturae lege, non hominum voluntate discribitur; vi huius legis naturae, homini non competit ius et potestas ad plenum facultatis sexualis exercitium, directe intentum, nisi cum coniugalem copulam exercet ad normam a natura ipsa imperatam atque definitam. Extra hunc naturalem actum, ne in ipso quidem matrimonio ius datur ad sexuali hac facultate plene fruendum. Hi sunt limites, quibus ius, de quo diximus, eiusque exercitium a natura circumscribuntur. Ex eo quod plenum sexualis facultatis exercitium hoc absolute copulae coniugalis limite circumscribitur, eadem facultas intrinsece apta efficitur ad plenum matrimonii naturalem finem assequendum (qui non modo est generatio, sed etiam prolis educatio), atque eius exercitum cum dicto fine colligatur. Quae cum ita sint, masturbatio omnino est extra memoratam pleni facultatis sexualis exercitii naturalem habilitatem, ideoque etiam extra eius colligationem cum fine a natura ordinato; quamobrem eadem omni iuris titulo caret atque naturae et ethices legibus contraria est, etiamsi inservire intendat utilitati per se iustae nec improbandae.
Quae hactenus dicta sunt de intrinseca malitia cuiuslibet pleni usus potentiae generandi extra naturalem coniugalem copulam, valent eodem modo cum agitur de matrimonio iunctis vel de matrimonio solutis, sive plenum exercitium apparatus genitalis fit a viro sive a muliere, sive ab utraque parte simul agente; sive fit tactibus manualibus sive coniugalis copulae interruptione; haec enim semper est actus naturae contrarius atque intrinsece malus.
2620. Contraception.—Contraception in all its forms (onanism, condonism, vaginal irrigation, spermatocide) is a grave crime.
(a) It is an Injury to God.—Marriage was instituted by God to propagate the human race (Gen., i. 27, 28) and to bless homes with children (Ps., cxxvi, cxxvii), and He has made it a sacred institution and a Sacrament. Contraception defeats the ends of marriage and degrades it to the level of a mere instrument of carnal gratification. The hatred of God for this sin appears in general from the horror with which Scripture speaks of unnatural lust, and in particular from the case of Onan, whose sin is called detestable and whom God slew in punishment (Gen., xxxviii. 10).
(b) It is an Injury to Society.—The perpetuation of the human race is endangered as soon as marriage is abused as to its natural end. Hence, after the crime of homicide which destroys human life already in existence, contraception seems to rank next in enormity, since it prevents human life from coming into existence. This vice spreads moral degeneracy and decay from the home itself, and is rightly called race-suicide, since it depopulates and destroys the nation by the act of its own people.