[1614](In 12mo)—Epistolica dissertatio de principiis justi et decori continens Apologiam pro tractatu clarissimi Hobbaei de Cive ἀνονυμῶς Amstelodami apud Ludovicum Elzevirium, MDCLI.
James Harrington, esquire: Oceana, vide.
[1615]... Zeigler, a German jurisconsultus, quotes him with great respect, as also some other German civilians, of which enquire farther.
[1616]Samuelis Pufendorf: Elementa Jurisprudentiae Universalis[1617], 1672: in praefatione—
'Nec parum debere nos profitemur Thomae Hobbes, cujus hypothesis in libro de Cive, etsi quid profani sapiat, pleraque tamen caetera satis arguta ac sana.
Quos heic velut in universum allegasse voluimus, in ipso autem opere quoties eorundem expressa fuit sententia ipsos numerare supersedimus, quia, praeter taedia crebrae citationis, rationes eorum potius quam autoritatem secuti sumus. Nam quando ab iisdem atque aliis veritatis studium dissentire nos subegit, nomina eorundem ideo dissimulavimus ne magnorum virorum naevos vellicando gloriolam captare velle videremur. Et stultum semper judicavimus, cum ipse te hominem noris ab erroribus haudquidquam immunem, aspera in alios censura reliquos ad paria tibi reponenda irritare.'
[1618]Samuel Pufendorfius, professor in jure naturae apud regem Sueciae: in praefatione sui libri De Jure Naturae et Gentium, Amstelodam, 1688:
'Sic et Thomas Hobbius in operibus suis ad civilem scientiam spectantibus plurima habet quantivis pretii et nemo cui rerum ejusmodi est intellectus negaverit tam profunde ipsum societatis humanae et civilis compagem rimatum fuisse ut pauci priorum cum ipso heic comparari queant. Et qua a vero aberrat, occasionem tamen ad talia meditanda suggerit quae fortasse aliàs nemini in mentem venissent. Sed quod et hic in religione peculiaria sibi et horrida dogmata finxerit, hoc ipso apud multos non citra rationem sui aversationem excitavit. Quanquam et illud non raro contingere videas ut ab illis maximo cum supercilio condemnetur abs quibus minime lectus fuit aut intellectus.'
<Conclusion.>
[1619]I would have, just before FINIS,