Cum annum ageret vicesimum commendatus ab amicis, Oxonio relicto, recepit se in domum domini Gulielmi Cavendish, baronis de Hardwick et (paulo post) comitis Devoniae: ubi filio ejus primogenito, adolescenti sibi fere coaetaneo, servivit, placuitque tum filio tum patri, temperans, sedulus, hilaris.
Anno sequente cum domino suo in urbe perpetuo fere degens, quod didicerat linguae Graecae et Latinae magna ex parte amiserat.
Deinde per Italiam et Galliam peregrinantem dominum sequutus, gentium illarum linguas eousque didicit ut intelligere eas mediocriter potuerit. Interea Graecam et Latinam paulatim perire sibi sentiens, Philosophiam autem Logicamque (in quibus praeclare profecisse se arbitrabatur) viris prudentibus derisui esse videns, abjecta Logica et Philosophia illa vana, quantum temporis habebat vacui impendere decrevit linguis Graecae et Latinae.
Itaque cum in Angliam reversus esset, Historias et Poetas (adhibitis grammaticorum celebrium commentariis) versavit diligenter, non ut floride sed ut Latine posset scribere, et vim verborum cogitatis congruentem invenire, itaque verba disponere ut lectio perspicua et facilis esset. Inter Historias Graecas, Thucididem prae caeteris dilexit et vacuis horis in sermonem Anglicum paulatim conversum cum nonnullâ laude circa annum Christi 1628 in publicum edidit, eo fine ut ineptiae democraticorum Atheniensium concivibus suis patefierent.
Eo anno comes Devoniae, cui jam servierat viginti annos, diem obiit, patre ejus biennio ante defuncto.
Anno sequente, qui erat Christi 1629, cum attigisset annum quadragesimum, rogatus a nobilissimo viro domino Gervasio Clinton ut vellet filium adolescentem suum comitari in Galliam, accepit conditionem. In peregrinatione illa inspicere coepit in elementa Euclidis; et delectatus methodo illius non tam ob theoremata illa quam ob artem rationandi diligentissime perlegit.
Anno Christi 1631 revocatus est in familiam comitissae Devoniae ut filium suum comitem Devoniae, natum annos 13, in literis instrueret; quem etiam circiter triennium post comitatus est in Galliam et Italiam, studiorum ejus et itinerum rector.
Dum moraretur Parisiis, principia scientiae naturalis investigare coepit. Quae cum in natura et varietate motuum contineri sciret, quaesivit inprimis qualis motus is esse posset qui efficit sensionem, intellectum, phantasmata, aliasque proprietates animalium, cogitatis suis cum reverendo patre Marino Mersenno, ordinis Minimorum, in omni genere philosophiae versatissimo viroque optimo, quotidie communicatis.
Anno Christi 1637 cum patrono suo in Angliam rediit et apud illum mansit; unde de rebus naturalibus commercia cum Mersenno per literas continuavit.