Interea Scoti, depulsis episcopis, sumpserunt arma contra regem, faventibus etiam ministris Anglis illis qui vocari solent Presbyteriani. Itaque convocatum est in Anglia Parlamentum illud notissimum quod inceptum est Nov. 3, 1640. Ex iis quae in illo Parlamento tribus quatuorve diebus primis consulta viderat, Bellum Civile ingruere et tantum non adesse sentiens, retulit se rursus in Galliam, scientiarum studio Parisiis tutius vacaturus cum Mersenno, Gassendo, aliisque viris propter eruditionem et vim in rationando celeberrimis—non enim dico philosophis, quia nomen illud, a plurimis nebulonibus jamdiu gestatum, tritum, inquinatum, nunc infame est.
Cum jam Parisiis ageret, libellum scripsit De Cive, quem edidit anno 1646, quo tempore, praevalentibus Parlamentariis, multi eorum qui partes regis sequuti erant, et in illis princeps Walliae (qui nunc est rex Angliae), Parisiis confluxerunt. Statuerat circa idem tempus,[1683]hortatu amici cujusdam nobilis Languedociani, migrare in Languedociam, et praemiserat jam quae sibi necessaria erant, sed commendatus principi ut elementa Mathematicae illi praelegeret, substit<it> Parisiis.
Quod ab hoc munere temporis habuit vacui consumpsit in scribendo librum qui nunc non solum in Anglia sed in vicinis gentibus notissimus est, nomine Leviathan; quem etiam in Anglia edendum curavit, ipse manens adhuc Parisiis, anno 1651, annum agens 63m. In eo opere jus regium tum spirituale tum temporale ita demonstravit tum rationibus tum authoritate scripturae sacrae, ut perspicuum fecerit pacem in orbe Christiano nusquam diuturnam esse posse nisi vel doctrina illa sua recepta fuerit vel satis magnus exercitus cives ad concordiam compulerit: opus ut ille sperabat concivibus suis, praesertim vero illis qui ab episcopis steterant, non ingratum. Quanquam enim unicuique, illo tempore, scribere et edere theologica quae vellet liberum erat, quia regimen ecclesiae (potestate declarandi quae doctrinae essent haereses, ipsius regis authoritate sublata, episcopis exutis, rege ipso trucidato) tum nullum erat, diligenter tamen cavit ne quid scriberet non modo contra sensum scripturae sacrae sed etiam contra doctrinam ecclesiae Anglicanae qualis ante bellum ortum authoritate regia constituta fuerat. Nam et ipse regimen ecclesiae per episcopos prae caeteris formis omnibus semper approbaverat, atque hoc duobus signis manifestum fecit. Primo, cum in oppido Sti. Germani prope Parisios morbo gravissimo lecto affixus esset, venit ad eum Mersennus, rogatus a quodam amico communi ne amicum suum extra ecclesiam Romanam mori pateretur. Is lecto assidens (post exordium consolatorium) de potestate ecclesiae Romanae peccata remittendi aliquantisper disseruit, cui ille 'Mi pater,' inquit. 'haec omnia jamdudum mecum disputavi, eadem disputare nunc molestum erit: habes quod dicas amoeniora,—quando vidisti Gassendum?' Quibus auditis, Mersennus sermonem ad alia transtulit. Paucis post diebus accessit ad illum Dr. Johannes Cosenus, episcopus (post) Dunelmensis, obtulitque se illi comprecatorem ad Deum. Cui ille cum gratias reddidisset, 'Ita,' inquit, 'si precibus praeiveris juxta ritum ecclesiae nostrae.' Magnum hoc erga disciplinam episcopalem signum erat reverentiae.
Anno 1651 exemplaria aliquot illius libri, Londini recens editi, in Galliam transmissa sunt, ubi theologi quidam Angli doctrinas quasdam in illo libro contentas, tum ut haereticas tum ut partibus regiis adversas, criminati sunt; et valuere quidem aliquamdiu calumniae illae in tantum ut domo regia prohibitus fuerit. Quo factum est ut, protectione regia destitutus, metuensque ne a clericis Romanis, quos praecipue laeserat, male tractaretur, in Angliam conatus sit refugere.
Rediens in Angliam concionantes quidem invenit in ecclesiis sed seditiosos; etiam preces extemporarias, et illas audaces et nonnunquam blasphemas; symbolum autem fidei nullum, decalogum nullum; adeo ut per tres primos menses non invenerit quibuscum in sacris communicare potuerit. Tandem ab amico ductus ad ecclesiam a suo hospitio[1684] plusquam mille passus distantem ubi pastor erat vir bonus et doctus, qui et coenam Domini ritu ecclesiastico administravit, cum illo in sacris communicavit. Alterum hoc signum erat non modo hominis partium episcopalium sed etiam Christiani sinceri; nam illo tempore ad ecclesiam quamcunque legibus aut metu cogebatur nemo. Quae igitur episcopo cuiquam cum illo causa irae esse potuit, nisi ei qui neminem a se dissentire pati per superbiam posset?
Interea doctrinam ejus academici et ecclesiastici condemnabant fere omnes; laudabant nobiles, et viri docti, ex laicis. Refellebat nemo: conati refellere, confirmabant. Scripsit enim non ex auditione et lectione ut scholaris, sed ex judicio proprio cognita et pensitata omnia, sermone puro et perspicuo, non rhetorico. Stantem inter amicos et inimicos quasi in aequilibrio, fecerunt illi ne ob doctrinam opprimeretur, hi, ne augeretur. Itaque fortuna tenui, fama doctrinae ingenti, in patroni sui, comitis Devoniae, hospitio per caeterum vitae tempus perpetuo delituit, studio vacans geometriae et philosophiae naturalis; ediditque jam senex librum quendam quem inscripsit De Corpore, continentem Logicae, Geometriae, Physicae (tum sublunaris, tum coelestis) fundamenta, deducens Logicam quidem a significatione nominum, Geometriam autem et Physicam ex figurarum et effectuum naturalium generationibus.
Hominis ergo neque genere neque opibus neque negotiis belli aut pacis assueti vitam scribo et in publicum emitto, sed in omni genere scientiae excellentis et fere singularis. Cujus ingenium ut cognoscerent, partim etiam ut sua ostentarent, convenerunt <ad> eum viri innumeri tum nostrates tum exteri, et inter illos nonnulli legati principum aliique viri nobilissimi; adeo ut conjectura inde facta de voluntate hominum eruditorum qui posthac erunt, non ingratum fore posteritati existimavi si quem vidisse voluerunt illius vitam literis posteritati tradiderim, praecipue quidem ut quae scientiis ille primus addidit, deinde etiam caetera vitae ejus quae a lectoribus desiderari posse videbuntur cognoscerent.
Quae scripsit de jure naturali, de constitutione civitatum, de jure eorum qui summam habent potestatem, et de officiis civium, in libris Leviathan et De Cive (quia domi forisque nota et maxime celebrata sunt) praetereunda censeo.
In Physicis causam sensuum, praecipue visus, una cum doctrina omni optica et natura lucis, refractionis reflectionisque causas naturales, ignotas ante, primus demonstravit, in libro De Homine. Item causas qualitatum sensibilium nimirum colorum, soni, caloris, et frigoris. Somnia autem et phantasmata quae antea pro spiritibus et mortuorum animis habebantur et rudi vulgo terriculamenta erant, omnia profligavit. Causam autem aestuum marinorum et descensionis gravium, a motu quodam telluris praecipue derivavit. Nam phaenomena illa omnia ad motum refert, non ad rerum ipsarum potentias intrinsecas neque ad qualitates occultas, ut ante illum omnes physici. De motu autem in libro De Corpore satis fuse scripsit et profundissime. In Ethicis ante illum nihil scriptum est praeter sententias vulgares. At ille mores hominum ab humana natura, virtutes et vitia a lege naturali, et bonitatem[1685] maliciamque actionum a legibus civitatum, derivavit. In Mathematicis principia geometriae nonnulla correxit; problemata aliquot difficillima, a summis geometris (ab ipsis geometriae incunabulis) summo studio frustra quaesita, invenit, nimirum haec—