1º. arcui circuli lineam rectam, areae circuli quadratum aequale, exhibere, idque variis methodis—in diversis libris.

2º. datum angulum dividere in data ratione;

3º. cubi ad sphaeram rationem invenire—in Problematibus Geometricis.

4º. inter duas rectas datas medias continue proportionales invenire quotcunque—in Problematibus Geometricis.

5º. polygonum regulare describere quotcunque laterum—in Roseto.

6º. centrum gravitatis invenire quadrantis circuli et bilinei quod continetur arcu quadrantis et subtenta ejus—in Roseto.

7º. centra gravitatis invenire paraboli-formium omnium, in libra De Corpore.

Haec omnia primus construxit et demonstravit, et praeterea alia multa quae (quia legentibus occurrent et minoris sunt) praetereo.

Facient opinor haec ut vita ejus non indigna videatur quae tum ad exteros tum ad posteros scientiarum studiosos transmittatur, praesertim hoc tempore, cum scribuntur vulgo vitae obscurorum hominum nulla virtute insignium, desiderante nemine.

Scripsit praeterea, circa annum aetatis suae octagesimum, historiam belli civilis Anglicani inter regem Carolum primum et parlamentum ejus, anno ...; item ortum et incrementa potestatis pontificiae, carmine Latino, versuum duûm millium, sed non sinebant tempora ut publicarentur.